Latin
CERVSSAM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 401
Unproofread scanNot analysed yet
prima cribratura sequentibus prae fertur oculorum medicamentis "iens id factum est leuatur bonitas pro numero. alii uase medio lignum suspendunt: in eoque derasum plumbo quod uocant Rhypon hoc est Situm imponunt, ita ne acetum contingat: Deinde obturant &linunt os uasis: quo post aliquot dies aperto introspiciunt. ecquid dissoluta sit ma teria ea: quod ubi est factum: Rationem in caeteris: quam supra significauimus se quuntur. Sed si pastillos facere libeat: acetum miscere oportet atque ita diuidere siccandos in sole: omniaque hęc si aestas sit: quo tempore &pręcipuus candor &bo nitas corrogatur Cerusse. Si uero Hyems super uaporaria &Balneas cados ponimus: Q uoniam qui inde feruens halitus attollitur, uicem Solis calore suo prębet. Rhodi optimam: Irem Corinthi &Lacedaemone conficiunt. proximam Puteolis. Torretur autem Cerussa in hunc modum. In noua testa Cerussa trita prunis ardentibus imponitur: saepius agitatur: Donec colorem quasi fauillę ac cipiat: Mox exemptam refrigeras &uteris. Est &modus urendi alius in patinis nouis super carbones uericulis ferulaceis miscendo usque dum ruffescat &Sandaracae similis fiat: Deinde reponitur: quae ita sit cocta Sandyx a quibusdam uocatur: Eluitur Cerussa ritu Cadmiae. Refrigerat, ag glutinat, emollit, replet, attenu at. Excrescentias leniter repercutit. In cerato &lipara &pastillis cicatrices lita trahit. Inter laeta les &ipsa potus.