# De materiali medicina 401

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CERVSSAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/401
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/401

prima cribratura sequentibus prae fertur oculorum medicamentis & quotiens id factum est leuatur bonitas pro numero. alii uase medio lignum suspendunt: in eoque derasum plumbo quod uocant Rhypon hoc est Situm imponunt, ita ne acetum contingat: Deinde obturant & linunt os uasis: quo post aliquot dies aperto introspiciunt. ecquid dissoluta sit ma teria ea: quod ubi est factum: Rationem in caeteris: quam supra significauimus se quuntur. Sed si pastillos facere libeat: acetum miscere oportet atque ita diuidere siccandos in sole: omniaque hęc si aestas sit: quo tempore & pręcipuus candor & bo nitas corrogatur Cerusse. Si uero Hyems super uaporaria & Balneas cados ponimus: Q uoniam qui inde feruens halitus attollitur, uicem Solis calore suo prębet. Rhodi optimam: Irem Corinthi & Lacedaemone conficiunt. proximam Puteolis. Torretur autem Cerussa in hunc modum. In noua testa Cerussa trita prunis ardentibus imponitur: saepius agitatur: Donec colorem quasi fauillę ac cipiat: Mox exemptam refrigeras & uteris. Est & modus urendi alius in patinis nouis super carbones uericulis ferulaceis miscendo usque dum ruffescat & Sandaracae similis fiat: Deinde reponitur: quae ita sit cocta Sandyx a quibusdam uocatur: Eluitur Cerussa ritu Cadmiae. Refrigerat, ag glutinat, emollit, replet, attenu at. Excrescentias leniter repercutit. In cerato & lipara & pastillis cicatrices lita trahit. Inter laeta les & ipsa potus.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
