# De materiali medicina 402-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CINNABARI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/402-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/402-2

CINNABARI DCCCCXLIII Innabarin qui putant idem cum Minio: falluntur. Quoniam Minium in Hispania fit ex usto Lapide: crudariis hoc est Argenti uenis: Arenisque permixto. Deprehenduntur hi solo colore: nec nisi in fornacibus rubentes: qualis in Minio florentissimus: flagrantissimusque est. Hoc autem in Metallis aura sua strangulat: proindeque indigenis: qui Minium poliunt in officinis repertum, illigare faciem uesicis ut per illas identidem spectent, nec inrespirando pennitialem halitum trahant. Vtuntur eo ad impendia picturarum in parietibus. Cinnabari uero e Libya inuehitur, & grandi precio distrahitur: Tum non promiscuum copiosumue ut Pictoribus Aegre ad lineas ducendas Coloris uariandi gratia sufficiat. Est uero is Colos grauis & in altitudinem pertingens: Ideo quibusdam uisum Cinnabar in nihil esse aliud quam saniem draconum. Proficit Cinnabaris ad quęcumque Lapis haematites uocatus. Oculorum Medicamentis quaesita, etiam si acriuscula existimatur. Magis enim astringit & Sanguinem cohibet. Ambustis & pustulis collectam in cera si quis imponat: curabit. HYDRARGYROS DCCCCXLV Ydrargyros temporatur e Minio: quod abutentes uocabulo Cinnabarin appellant. Hoc patinis fictilibus impositum Concha ferrea Calice coopertum Argilla superillita Carbone ardenti succenditur. Tum fuligo: quę peruenit ad Calicem: Simul Refrixit Detersa Hydrargyrum fit. Inueuitur Hydrargyrum & in officinis argenti stiriarum modo in tectis. Tradunt & per se in Metallis Hydrargyrum nasci. Seruatur Vitro Plumboue. Materias omnes alias exedit: tabeque perrumpit. Venenum est potu depopulaturque Intestina pondere suo erodens. Remedium copioso Lacte hausto & uomitionibus reddito. Resistit ei & Vinum cum Absinthio: Item Apium succo decocti. Datur & Semen Ormini aut Origanum aut Hyssopum ex Mero. Quod si Scobem Auri hoc est tenuissimam eius elimaturam aut Ramentum contra Hydrargyron dederis bibendam, miraberis effectum.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
