# De materiali medicina 402

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CHRYSOCOLLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/402
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/402

INDICVM DCCCCXLII Ndicum atramentum Sponte nascitur Apportatum ex India: ceu quii dam pullulus Harundinum. sed alterum genus eius est Tincturis aptum quod ex flore fit purpurae: qui adhaerescit & Innatat aereis Cortinis. Hunc infectores attractum siccant. Signa optimi Species Cęrulea: cremor & laeuor. Reponitur inter ea: per quę astrictio modica requiritur & quę Tumores, collectionesque rumpunt & quibus siccantur reprimunturque ulcera. OCHRA DCCCCXLIII Chram eligimus minimi ponderis luteo colore per totum: saturatamque eo impense, Lapidibus carentem. Natura friabili: Natione atticam. Vrimus quoque hanc & Lauamus ut Cadmiam, Spissat: exest: Tubera inflammationesque dissipat. Excrescere carnes prohibet. Inanites farcit. Vesicae tofos comminuit.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
