# De materiali medicina 404

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CHALCITIS LAPIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/404
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/404

CHALCITIS LAPIS DCCCCL Halcitis praeferenda ęris colore friabilis, Nec lapidosa nec uetus, oblongas habens uenas atque nitidas. Vis eius ad frangendum: excalfacien dumque. crustas ulceribus circundat: angulos oculorum ipsosque oculos purgat & leuiter mordet. Ignes sacros: Vicerum serpentia: sanguinem erumpentem euuluis, & naribus cum succo Porri suspendit. Vicuscula gingiuarum: Nomas, tonsillas, Arida compescit. Cinis ustae oculorum medicamentis adiicitur: efficacior futurus si melle accepto misceatur. Genas: callos: scabritias erodit: & discutit. Collyrii modo adacta fistulas tollit. Medicamentum uero quod psoricon dicitur: fit duabus partibus chalcitidis: simplici Cadmiae temperatis subactisque cum aceto: fictilibus obrutis fimo diebus.xxxx. Flagrantissimis aestatis Caniculę ortum secutę: quo quidem modo acrius id uchementiusque fiet: pollens ad quęcumque chalcitis. Aliqui uino uti quam aceto malunt. Caetera eadem seruantes. Vritur chalcitis in noua testa carbonibus ad aggeratis ardentibus. Modus urendi, quod semel ad omnia dixerim: si pręmadida sint quę uruntur: donec bullare desinant: eleganterque arida esse uideantur. Cętera usquedum floridiuscula spectentur. Ergo protinusqum colorem sanguinis aut rubricae contraxerit: eximenda erit: In quinamentoque omni cineris & carbonum efflato reponenda. Torretur autem in carbone follibus accenso, quoad subpallida compareat: nec non sub testa & patinis candentibus crebro uersatur. Donec igne concepto immutet colorem. DCCCCLI MISY Isy optimum in Cypriorum officinis: cuius notę sunt: Aurigo, duritia, & cum friatur: aureae praefulgentesque modo Syderum Scintillae. Ratio eius urendi: Itemque medica similis chalcitidi: excepto apparatu psorici: de quo diximus extimatione tantum pluris, minorisque a Chalciti distans. Aegyptium uero Misy: ut in caetera efficacius: Ita in oculorum curatione multo citerius Cyprio est. DCCCCLII MELANTERIA Elanteria genus est Atramenti è terra idque geminę Originis. Altera e Cauearum foraminibus: unde metalla aeris fodiuntur: salsuginis modo emanat. Altera Super terram e Subdialibus partibus eorundem locorum tollitur, qualis & terrosa est. Inuenitur & in Cilicia & aliubi quoque fossilis. Proba tur sulfurei coloris: leuore: planitie: puritate, atque ut contactu aquae Ocyus nigrescat. Naturam habet urendi eandemque, quam Misy. DCCCCIIII SORI Ori quidam arbitrati sunt esse Melanteriam perspicuo errore. Sui enim s generis est, etiam si non prorsus dissimile. Virus huic majus Nauseolumque inest. Inuenitur cum in Aegypto, tum aliis locis Hispania: Cyγ8ν pro: Africa. Praecellit Aegyptium, & in quacumque Natione quod in frangendo amplius nigrescit: Foraminosum ac Leuiter pingue: Item gustus astringentis. Deuoratu commanducatu olfalctuque uirosum: stomacho tumultum Redundationemque afferens: radians cum friatur: ceu Misy. Sed alterius naturae. omninoque inualidum, cessansque in usu. Vis & modus urendi similes supradictis. Prodest autem & dentium dolori: si cauis indatur: labefactos quoque confirmat. Infundi propter Ischiadas Clysteribus cum uino proficit. Varos in facie cum aqua inunctum abigit. Miscetur unguentis, quę ad inficiendum capillum parantur.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
