# De materiali medicina 405-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, DIPHRYGES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/405-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/405-2

DIPHRYGES Ius uero: quod Diphryges quasi bis tostum uocant, Triplex noscenda Origo est. Alterum generis Metallici, uni terrarum Cypro concessum ex luto cuiusdam specus arefacto prius in sole: Mox circumdatis Sarmentis usto: quod quidem illi argumentum Nominis fuit ab eo quod bis siccetur torreaturque: Sarmentis ac sole quasi frictum possit uideri. Fit & in fornacibus cura: uelut aeris excocti sedimentum atque fex. Et enim post illam aquę frigidę per fusionem: de qua retro in mentione floris ęris diximus: sublato ęre inuenitur genus hoc adhęrescens infima parte fornacium, aeris astrictione, atque gustu. Tertio fit modo ex Lapide Pyrite: In caminos ab huius Operis ministris composito & cremato continuis diebus ut Calx donec excoquatur in rubricam: Tum exempto atque condito. Quidam tradunt ex Lapide uno de quo ęs perficitur: Diphrygem quęri ad hunc modum. Torreri eum in sulcis siue areolis. (Ita enim officinae appellant) Mox cum superne in scrobes translatus est: percoqui & per oram earum ferruminari ambitu: quo detracto Diphryga nihiloninus existere quod superest. Probatur quod saporem ęris in gustu referat: quodue linguam tactu statim astringat & admodum Siccet. Quod quidem adulteratum Ochra exusta non facit. Vrunt enim hanc ut ueneat pro Diphryge. Ratio eius in medicina constringere: uehementerque purgare: abstergere, Adsiccare: corporis excrescentia consume re. Vicerum Cacoethe: Item Serpentia includere Cicatricibus: Suppurationes discutere Terebinthina collectum, aut Cera. DCCCCLV ARSENICVM Rsenicum ex eadem Metalli materia qua Sandaracha perficitur. Optimum coloris Aurei est, fissuris non Globis dehiscens: crustas habens squamosas, Inuicemque farctas. Impromiscuum: nec alterius cuiusuis naturę concretionem habens. Tale est quod e Mysia Hellesponti uehitur. Duo genera eius. Alterum: quale designauimus. Alterum glandis figura pallidum Sandarachę similitudine, glebulentum e Ponto Cappadociaque illatum: quod & deterius est. Torretur autem in noua testa suspensum & in carbone flagranti sępe uersatum: donec accensum mutet colorem. Ab eo refrigeratur: molitur & conditur. Natura ei septica restrictoriaque. Viceribus crustas contrahit cum uredine, morsuque uehementi. Habet & reprimendi uim ac tollendi quicquid excrescit. In euellendis quoque a uirorum corporibus pilis uicem psilothri prębet. CXIIII

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
