# De materiali medicina 407.1-4

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 407.1 to 407.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/407.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/407.1

SVLFVR DCCCCLVIII Vifur Nobilissimum est Apyron hoc est Ignem non expertum, uiuumque fulguris colore, per lucidum sine Arenis. Quod uero Ignem sensit, melius: quo magis uirens quoque magis pingue: oleosumque est. Plurimum in Melo & Lipara insulis. Natura eius excalfacit. Digerit concoquit uelociter: Extussientibus purulenta, suspiriosis in ouo sumendum, suffiendumque. ualet & ad foetus trahendos impositum igni nidore ipso. Item ad sepras. Aufert & lichenas & ungues scabros cum terebinthi Resina illitum ex aceto & lepras uitiliginesque. Medetur & contra scorpionum ictus addita resina: cum aceto autem draconis Marini & scorpii uenena. Ad pruritum quoque totius corporis pellendum cum nitro exteritur. Ligula inspersum fronti morbum regium purgat, aut sumptum in ouo sorbili. Facit & ad grauedines distillationesque pituitę. Inhibendis sudoribus insper gitur. Cum nitro & aqua podagris inungitur. Tarditatibus aurium ut fumo prosit, incenditur. Itemque sanguini profluenti. Auribus fractis cum nitro, myrrhaque PVMEX DCCCCLIX sublinitur. Vmices pręferendi quam Minimo pondere crebris inanitatibus Scissiles, nec arenosi in fricando, quam maxime aridi & excandidi. In ustrina uero, ac ceptos quanta lubeat mensura carbone ardenti obruimus, simulatque accensi sunt, exemptos odorato uino restinguimus: Mox in carbonem secundo repetitos & simili modo exemptos uino perfundimus. Idem & tertio facimus. Praeterquam quod uino non respergimus: sed patimur sponte refrigerentur. Atque ita repositis iis utimur. Vim habent in Medicina spissandi, gingiuasque abluendi. Caligines oculorum sedandi cum quodam calore: ulcera explendi, cicatrices trahendi: excrescentia reprimendi. Fiunt & Dentifricia e tritis. lidem ulceribus crustas inducunt, & in usu corporibus laeuigandis euirandisque habentur. Theophrastus auctor est: pumice in cados musti coniecto statim feruere uina desinere. SAL DCCCCIX Al efficacior Metallicus atque fossilis. Laudatur qui arenosus non sit. Prę terea candidus & perspicuus atque densus sine offensa fricandi. Natione Hammoniacus: facilis findi, scissuris rectis. Marini uero salis probatio in spissitate, candore, planitie. Optimus cypri, pręsertimque a Salamine: dein Megaricus. Mox siculus, africanusque. Inter hos & Lacustrium genera censentur. Va lidissimusque omnium est Phrygius, quem alii Tattęon: alii Tritęon. Alii Ganteon cognominant. Salis natura utilitates in medendo numerosas habet.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
