Latin
HALOSACHNE
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 408-2
Unproofread scanNot analysed yet
HALOSACHNE DCCCCLXI Alosachne Tectorium est salis spumosum: Inuenitur in Scopulis. Potest quae Sal. SALSVGO DCCCCLXII Alsilago, siue Salsugo ualet ad quaecunque Sal Dysentericis priuatim infunditur: quorum nomen intestina corripuit. Item Ischiadicis ueteribus. Ad fouenda quoque utilis est: quęcunque desiderant marinam. DCCCCLXIII FLOS SALIS Los salis defertur quidem Nilo: sed lacubus tamen quibusdam innatat. laudatur crocei coloris: odor grauiusculus ceu Gari quanquam non semper ingratus, gustu mordaculo &ut quandam olei pinguitudinem reddat. Improbatur rubrica tinctus dehiscensque globis. Sincerum quod est, non nisi oleo re soluitur totum. Fucatus uero ex partet Item aqua diluitur. ulcerum cacoethe pha gaedaenas &genitalium nomas persanat. Auribus pure manantibus prodest, &oculis retusis: cicatricesque in iis &albugines tollit. Miscetur emplastris. Et unguentarii propter colorem utuntur eo: quod &cernere in rosaceo est: Sudorem cittaluum turbat in uino &aqua sumptus. stomacho inutilis. additur in Acopum &smegmata. detrahit &ex palpebris pilos. Aspera omnino &feruenti natura, quemadmodum sal. NITRVM DCCCCLXIIII Itro laus ut sit leue colorisque Rosae, aut candidi &foraminum fistulis fimile spongiis cuismodi notę sunt eius, quod ex Bunis inuehitur. uis eius ad ea quae euocanda sint. APHRONITRVM DCCCCLXV Puma uero nitri: quam aphronitrum uocant optima est. quę minime pondero4 sa, tenuis quamsi crusta, friabilis naturę: coloris pene purpurei, aut spumosi: Gustu mordax: quale Lydium a Philadelphia est. Secunda Aegyptio auctoritas. Nascitur &in Cariat Magnesię. usum in medicina cremationemque tam spuma ni tri quam nitrum ipsum habent ut sales. Ex abundanti nitrum exterminat, cum Cymino tormina tritum: potumque ex aqua mulsa uel decocto alicuius rei: quae discu tere flatus habeat: cuiusmodi est Ruta &Anethum.