# De materiali medicina 408-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, HALOSACHNE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/408-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/408-2

HALOSACHNE DCCCCLXI Alosachne Tectorium est salis spumosum: Inuenitur in Scopulis. Potest quae Sal. SALSVGO DCCCCLXII Alsilago, siue Salsugo ualet ad quaecunque Sal Dysentericis priuatim infunditur: quorum nomen intestina corripuit. Item Ischiadicis ueteribus. Ad fouenda quoque utilis est: quęcunque desiderant marinam. DCCCCLXIII FLOS SALIS Los salis defertur quidem Nilo: sed lacubus tamen quibusdam innatat. laudatur crocei coloris: odor grauiusculus ceu Gari quanquam non semper ingratus, gustu mordaculo & ut quandam olei pinguitudinem reddat. Improbatur rubrica tinctus dehiscensque globis. Sincerum quod est, non nisi oleo re soluitur totum. Fucatus uero ex partet Item aqua diluitur. ulcerum cacoethe pha gaedaenas & genitalium nomas persanat. Auribus pure manantibus prodest, & oculis retusis: cicatricesque in iis & albugines tollit. Miscetur emplastris. Et unguentarii propter colorem utuntur eo: quod & cernere in rosaceo est: Sudorem cittaluum turbat in uino & aqua sumptus. stomacho inutilis. additur in Acopum & smegmata. detrahit & ex palpebris pilos. Aspera omnino & feruenti natura, quemadmodum sal. NITRVM DCCCCLXIIII Itro laus ut sit leue colorisque Rosae, aut candidi & foraminum fistulis fimile spongiis cuismodi notę sunt eius, quod ex Bunis inuehitur. uis eius ad ea quae euocanda sint. APHRONITRVM DCCCCLXV Puma uero nitri: quam aphronitrum uocant optima est. quę minime pondero4 sa, tenuis quamsi crusta, friabilis naturę: coloris pene purpurei, aut spumosi: Gustu mordax: quale Lydium a Philadelphia est. Secunda Aegyptio auctoritas. Nascitur & in Cariat Magnesię. usum in medicina cremationemque tam spuma ni tri quam nitrum ipsum habent ut sales. Ex abundanti nitrum exterminat, cum Cymino tormina tritum: potumque ex aqua mulsa uel decocto alicuius rei: quae discu tere flatus habeat: cuiusmodi est Ruta & Anethum.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
