Latin
ANTIPHATHES
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 411-2
Unproofread scanNot analysed yet
ANTIPHATHES D uero quod Antiphathes uocatur: corallium absque dubio habendum est, sed sui generis specie uidelicet distinctum. colore hoc nigricat. arborea &ipsum figura: Nodosius priore: utuntur ad omnia eadem. DCCCCLXXV LAPIS PHRYGIVS Apis phrygius: quo Phryges tingendis uestibus utuntur: eoque gentis eius nomen habet nascitur in Cappadocia. Optimus pallescens mediocriterque nec corporis portione ponderosus uenis interstinctus albis ut cad mia. urunt uino ante perfusum optimo atque ita prunis ardentibus conditum flatu crebriore folium accendunt: Donec ruffus colore mutato fiat. Exemptum restinguitur eodem uino: rursumque ignibus redditum: Eodem more tollunt, sparguntque mero. Tantundem &Tertia uice faciunt: illam curam subinde habendo: ne ipso in opere frietur, aut coinquinetur fuligine. potestas ei efficaciter astringen di crudo uel cocto: item purgandi &aliquatenus indurandi crustis cum cera uero incussis fractisque medendi: huic lotura quae cadmię. DCCCCLXXVI LAPIS ASIVS Sius lapis probatur fere Pumicis colore: Hians ac leuis: In Farinamque redigi tener: uenulis in profundo luteis. Eiusdem lapidis flos uocatur Sa liua quędam flauescens in summa eius cute lanuginis modo: tenuis: coCXVII lore partim candido: partim Pumicis in luteum uergentis: linguam tactu quadantenns mordet. utrumque astringit, eroditque leniter. I ubercula discutit cum Resi na Terebinthi &Pice liquida. Validior floris opera: Ideoque pręter ea quę diximus: In ariditatem siccatus ulcera uetusta, &repugnantia curationi ad cicatricem perducit: carnium quoque in iis excrescentias imminuit.