Latin
PYRITES
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 412-2
Unproofread scanNot analysed yet
PYRITES DCCCCLXXVII Yrites lapidis est genus: de quo ęs perficitur. laudatur aspectu ęris. Scin tillas leui percussus edens. coquitur melle intinctus leui pruna, flaturque follibus continue donec ruffescat: ab aliis multo &ardenti carbone cir cundatur melle aspersus &cum in eo est, ut ruffescat: Detrahitur &efflatis cineri bus, iterum perfususmelle torretur, usque dum aequaliter squaleat &siccescat absumpto humore. Fit enim saepenumero ut summa tantum toga uratur. Ita crema tum &arefactum reponunt. cum uero utendum loto est: lauatur ut cadmia. usus crudi &cocti excalfacere: abstergere, oculorum obscuritates purgare: duritias ex coquere: ac discutere: uitia carnium excrescentia temperatus Resina coercet cum quadam astrictione ac uredine. qui ita sit exustus: sunt qui diphryga appellent. LAPIS HAEMATITES DCCCCLXXVIII Aematites lapis laudatissimus qui maxime friabilis &colore nominis sui egregie infectus siue niger. Durus suapte ui atque planus: sine sordibus sine discursu cingentium uenarum. Spissat: excalfacit aliquatenus &extenuat: cicatrices quoque oculorum detergit: asperitatesque adiecto melle, lippitudi nes cum lacte mulierum emendat. Tunicis quoque in ea parte fractis &cruore suffusis medetur, cum uino ad difficiles urinas &ad profluuia feminarum sumendus. bibunt eum &qui sanguinem screauerunt cum succo punici mali. Fiunt ex eo col lyria &quae in coticulis terendo Aconia Medici appellant oculorum malis aptissima. uritur ut phrygius: Sed non extinguitur uino. Modus cremandi sit facto mediocriter leui &iam bullanti. Adulteratur a quibusdam. ii Glebam Lapidis Schisti densam, Rotundamque (Tales enim in eo sunt quę radices uocantur) in urceum fictilem condunt: In quo cinis calidus sit: mox spatiolo iniecto exemptam atterunt cotibus experimentum quaerentes ecquid colorem Hęmatitę reddat. Quod si contigerit: reponunt adulterium: si nondum procedit: Iterum obruunt introspiciendo sępius &probando ad cotem spei respondeat nec ne. Alioquin si diutius in cinere habeatur: colorem mutabit: pręterque diffundetur. Fucum uero disceruunt uenę: adulteratus liniamenta in directum habet: reflexa. Sincerus non illo modo. Item colos. Factitius floridum mittit. Natiuus grauiusculum: atque Mi nio similem. Reperitur autem Haematites &in rubrica Sinopide: Sed &lapidem magnetem diu concremant: existitque ita Haematites, uoluntarius inuenitur &in metallis Aegypti.