Latin
LAPIS AETITES
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 415
Unproofread scanNot analysed yet
LAPIS AETITES Etites Lapis ceu Pręgnans intusque uelut in aluo alterum Lapidem habens: sonum si quatias: remittit. Grauidis quibus uteri prolabantur, leuo Brachio suspensus partum continet. Sed cum in eo sunt ut pariant, translato eo ad femur citra Dolorem soluentur. Deprehendi &furta illo prędicant. Nam panis in quo Lapis ille fuerit porrectus furi commanducatusque transmitti non poterit. Esitia item quibus in coquendo additus sit negantur deuorari posse ab iis: qui affines eius culpę fuerit. Idem subactus in cera pręparata oleo Cyprino aut musteo aut generis alterius ex iis: quę excalfaciant: comitiales mor bos insigniter iuuabit. DCCCCLXXXXVI LAPIS OPHITES Phites Lapis alius grauis &Nigricans. Alius Cineris colore aut fauillę, Interpunctusque. Alius Candidus lineis. Omnes adalligati Serpentium ictus &capitis dolores sedant. Priuatim Phreneticis &Lethargicis adalligari lubent candicantem. LAPIDES SPONGIARVM DCCCCLXXXXVII Apides qui in Spongiis inueniuntur natiui calculos rumpunt in Vino LITHOCOLLA DCCCCLXXXXVIII poti. Ithocolla Temperatur Lapide pario aut Marmore cum Taurino Glu