# De materiali medicina 415

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, LAPIS AETITES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/415
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/415

LAPIS AETITES Etites Lapis ceu Pręgnans intusque uelut in aluo alterum Lapidem habens: sonum si quatias: remittit. Grauidis quibus uteri prolabantur, leuo Brachio suspensus partum continet. Sed cum in eo sunt ut pariant, translato eo ad femur citra Dolorem soluentur. Deprehendi & furta illo prędicant. Nam panis in quo Lapis ille fuerit porrectus furi commanducatusque transmitti non poterit. Esitia item quibus in coquendo additus sit negantur deuorari posse ab iis: qui affines eius culpę fuerit. Idem subactus in cera pręparata oleo Cyprino aut musteo aut generis alterius ex iis: quę excalfaciant: comitiales mor bos insigniter iuuabit. DCCCCLXXXXVI LAPIS OPHITES Phites Lapis alius grauis & Nigricans. Alius Cineris colore aut fauillę, Interpunctusque. Alius Candidus lineis. Omnes adalligati Serpentium ictus & capitis dolores sedant. Priuatim Phreneticis & Lethargicis adalligari lubent candicantem. LAPIDES SPONGIARVM DCCCCLXXXXVII Apides qui in Spongiis inueniuntur natiui calculos rumpunt in Vino LITHOCOLLA DCCCCLXXXXVIII poti. Ithocolla Temperatur Lapide pario aut Marmore cum Taurino Glu

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
