# De materiali medicina 417-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, TERRA AMPELITIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/417-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/417-2

TERRA AMPELITIS MXV Mpelitis Creta: quam Pharmacitin nonnulli appellant, Probatur Natione Syria a Seleucia: item colore nigra, & quę longis e larice carbonibus similis uideatur, modice assulosa, ęqualiterque pręnitens. Et srcum subigitur oleo exiguo sparsa non tarde colliquescat. Improbatur candida Cinerea & quae non tabescat uncta. Vsus ad diffundendum atque Refrigerandum. Ad hęc additur in calliblephara & inficiendis capillis. Vitibusque inuncta cum germinant uolucras siue quod idem est uoluoces earum necabit. FVLIGO PICTORIA MXVI Vligo pictoria e uitreariis officinis laudatissima est. Erodit, astringit. Fracturas perducit ad sanitatem assumpta cera Rhodia. ATRAMENTVM SCRIPTORIVM MXVII Tramentum librarium colligitur e Fuligine Tedarum. Temperaturque a in libram gummi quadrante addito fuliginis. Fit & de fuligine resinarum & pictoria. Huius. p. Gummi. p. semis. T aurini glutini denarius semis: atramenti sutorii tantundem. Miscetur & erodentibus. Ambultis igni cum aqua CXx illinitur crasso tectorio: Nec remouetur donec per sanet. Quoniam continuo cu ratis ulceribus sponte decidet.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
