Latin
TERRA AMPELITIS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 418
Unproofread scanNot analysed yet
EPILOGVS. V. LIBRORVM Et quia fere iam quantum animo conceperam &operis instituti magnitudo creui &copia remediorum: quę huic inseri materię uolebam. Finem scribendi facio. PEDACII DIOSCORIDIS ANAZARBEI, DE MEDICINALI MATERIA LIBRI. V. FINIS HER MOLAO BARBARO INTERPRETE. PEDACII DIOSCORIDIS ANAZARBEL DE NOXIIS VENENIS VT CAVERI VITARIQVE POSSINT LIBER SEXTVS. Vperioribus Libris Aree Suauissime Rationem odorum: oleorum: unguentorum: arborum, &ex his fructuum lachrymarumque: Item Animalium: Mellis: Lactis: Adipis frugum: oleorum: Radicum: Herbarum: Succorum: Vini genera: merallaque persoluimus. In hoc laboris nostri extremo de Medicamentis homini salutaribus, aut pestiferis agendum est. DIVISIO OPERIS C.I Erbositate igitur omni de Medio sublata Redeat Oratio ad propositum: Et quoniam commentatio hęc bifariam diuisa est, In obseruationem uti ne ab initio quoque nocentia ignorentur, maxime si fieri potest: sin quam do nobis imprudentibus imponitur. Quemadmodum saltem praeuertere atque irrita ea facere possimus: &in remedia iis: qui ueneno iam impacto discrimen uiDE OBSERVATIONE CONTRAVEtae adierunt.