# De materiali medicina 419

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, NENIFICIA PER INSIDIAS ILLATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/419
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/419

Ita per hoc haud temere potio nari eos continget. Atque haec ferè praecepta sunt quae sequi oporteat: qui per errorem facile irretiri capique se nolit. Est & alia ratio facilior, ut iis: quibus suspecta uictus administratio est: antecedat aliquid in cibo semper quod ueneficiis succedentibus quasi pręripiendo uires adimat: cuiusmodi haben tur commanducatę ficus siccę cum iuglandibus aut mala quę citria nuncupantur, aut semen buniadis napi denario ponderis e uino, aut Nepitę folia pari mensura; aut rubricae eius quam lemniam sphragidem uocari monstrauimus ęque in uino pari pondere: aut rutae folia cum carne iuglandium aut salis mica cum ficis Aridis duabus ieiuno. Quodcunque horum quis pręsumat nullum ei malum Medicamentum nocebit. Idem pręstant antidota propinata ex uino: quale est quod scinco, & quod sanguine animalium quorundam componitur & Mitridatium nobile cognomento magnum. Sunt & corporum quorundam priuati Coalitus itemque habitus genere aliquo Edulium & potionum quęsiti, aut peculiariter uini consuetudine copiosioris parati a quibus exitialis illa uis medicaminum quasi frangitur: neque peragi, aut permanare in uenas priore cibo fartas sufflatasque permittitur. DE OBSERVATIONE CONTRA VENENA Fortuita. C. III Via uero incidunt saepe tempora: quibus nullo insidiante alteri pericuq la eadem ueneni hominibus inferantur, ut in peregrinationibus atque solitudinibus necessarium existimo non nihil & in eam rem praecipere. Primum igitur cum metus ille adest, prouidendum est ut locis quam fieri potest subdialibus coquantur, parenturque tum esculenta, tum potus. Secundo ut intra tectum culmina diligenter explorentur: quia Crebro fiat, uti ex Lacunaribus, subiectisque trabibus bestiolę decidant Pestilentes: qualia uidentur Phalangia & aliae quaedam serpentium presertimque ascalabotę id est transmarini stelliones appellati. Tertio ut qui uinum doliis exhauriunt magnam in obturando eo probe curam adhibeant. Trahuntur enim odore uini serpentes & multoties euomunt in bibendo uirus, aut collapsę immoriuntur: quae causa plerumque familias interemit.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
