# De materiali medicina 421-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, LIA COMMVNIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/421-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/421-2

LIA COMMVNIA. Llud sciendum ex accidentiis: quae committentur, in uniuersum uenena intelligi posse uti communia eis & remedia opponi debeant, Fere enim plurima ex iis habentur genera: quę similiter afficiant. Ideoque haud temere multa sunt: contra quae communia praesidia non ualeant. ac sunt quidam ua ria ac multiplicia: quibus Vita Homini hoc modo adimitur: Sed affectiones: quae indidem eueniunr communes uidentur: nec omnino multę. Fieri porro nequit ut accidentia ex uno aliquo sequantur omnia. alias superuacuus esset labor ista scru pulose commentantium & singulis uenenis remedia nominatim sua dicantium. Nam stomachum frequenter dolere & aluum & intestina & iecur & uesicam & renes: Item singultire, morderi, tremere, obmutescere, algere, conuelli, uenarum ictus procumbere, difficile anelitum trahere, intempestiua ui somni auferri & rapi, uertigines sentire, pręfocari, ardere siti, sanguinem erumpere, torreri febribus: lotium non transire, torminibus uexari, crebro uomere, nauseari, cutem adrubescere, sub liuere, pallescere, dementare, stertere, per omnia membra deficere ac resolui, aliaque tum facere multa, tum pati, ex unius tantum ueneni poculo sequi omnia haec haud promptum inuentu sit. Singula utique in affectiones uniuersales secantur. ut ratione communium subducta breuis praeterea capitum numerus relinquatur, quamobrem genus ueneni de aliquo praedictorum accidente non cognoscitur, uredo .n. oris ac linguae, inflammatio stomachi, alui, renum, uesicae, cruciatus urinae uehemes. Interim sanguinis parte illa emissio: Multarum in corpore partium commor sio ac succensio: non cantharidum modo argumenta sunt: sed Buprestis, Salamandrae, Pityocampes. Marcor, Sopor, Inexpugnabilis dormiendi, stertendique neces sitas, liuor, Pallor, Torpor, Algor, Ereptio sensuum, Rosio per omnia corporis Membra notae sunt, non Meconii tantum, Sed Mandragorae, ac Cicutae. mens, commota non Apollinaris modo herbae, Sed toxicorum omnium. sic enim uene na quędam appellantur, comes & assecla est. Itemque aconiti & mellis pontici quod in Heraclea nascitur. pręfocatio non solum a Fungis infertur, sed a sanguine tau rino, Lacte, Gypso, Cerussa, & Aconito. prorsus difficile est singula indicia, singulis reddere: quibus uenena quęque noscantur. praesertim cum in morbis aliis eadem sępenumero consequantur incommoda. quanquam refert pręsentaneum sit uenenum, an uexationes longas inducat. In priore signa reddi quadamtenus possunt: situt docebimus. in altero sine labore curatio exigitur Indicante se processu maleficio: regenteque auxilia: Nam uenena languida & quę a peremptorio illo acumine reces serunt: In diuturnas communesque cęteris morbis affectiones transeunt: Quo fit ut proprietate eorum tempore abolita & in longinquas admonitiones retracta noxię id genus omnes in rationem unam cum morbis longinquis recidant. CXXII In quo iam opera medicinae facilis & sine alea est. et hęc sunt quę in commune ceu remedia quaedam uaga & translatitia proficiunt.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
