# De materiali medicina 422

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, VENENORVM INDEX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/422
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/422

VENENORVM INDEX C.VI Onsequens ab hoc est uti membratim ea recurramus, adiunctis quae seor sum in quodque genus singula conueniant: sed priusquae istuc accedimus, be ne est, ut collecta unum in locum uenena omnia, tanquam in fronte spectentur: quęcunque aut interimendi aut debilitandi uim quolibet ordine sortita uidean tur, admonendis obiter studiosis omnibus nonnulla ex iis: quae ad rationem salutis accomodantur: inter uenena collocari. quandoquidem neglecto prębendi modo ea quę sint etiam innocua: plurimum officere consuerunt: & usu eorum frequenti pernities sępenumero consecuta est. Ex animalibus ergo quae perimant: sunt can tharides, Buprestis: salamandra: pityocampe: lepus marinus: rana rubeta laeuis: rana palustris muta: hirudines haustę. ex seminibus uero Hyoscyamus: coriandrum: cicuta: psyllium: melanthium. ex succis & lachrymis meconium: opocarpason: Thapsia, Elaterium, Mandragora. Ex Radicibus Aconitum: Veratrum: Thapsia: Viscum: Agaricum nigrum. Ephemeron, quod aliqui Colchicon appellant: quoniam nascitur in Colchis. Ex Oleribus atque plantis, Smilax, quam alii Milon, Romani Naxium aut Taxum uocant, Strychnon cognomento Insanum quod & Dorienion uocamus: Herba Sardonia: quę ranunculi species est. Papauer cornutum: Pharicon & toxicum: ruta syluestris: Fungi: Ex partibus animalium: sanguis taurinus recens: lac coagulatum: mel insanum id est ponticum ab Heraclea. Ex metallis Gypsum: Cerussa: Calx: arsenicum. sandaracha: Hydrargyron argenti spuma plumbum & adarcha. Eliquoribus domesticis uinum copiosum raptim a balneis potum aut passum, aut etiam frigida. C.VII CANTHARIDES SIGNA EI CVRATIO X Cantharidum potu signa insequuntur saeuissima: primum omnia fere quae ab ore pertinent ad uesicam sentiuntur morderi, ad gustum simile quid dam cedrię atque pici redditur. praecordia dextera inflammantur: difficul tas urinę suboritur. Interim per urinam & sanguis excernitur. sedimenta alui: qua lia dysentericis. contingunt & animi deliquia & uertigines & fastidia. in finem ab alienatio. prius ergo quam aliquid tale eos adoriatur, cogendi sunt uomere oleo dato aut aliquo ex iis quę supra meminimus Et cum plurima exinanitio facta fuerit: Tum clysteribus aggredi conueniet: succum alicę infundendo, aut Orizę: aut tra gi aut ptisanae, aut maluae decoctum aut seminis lini, aut fenograeci, aut radicum althęę illius: quae a romanis Ebiscus uocatur. superbibere uero ex aqua mulsa nitrum oportet ad impellendum eluendumque si quid etiamnum stomacho interaneisque adhaerescat: & si ne sic quoque discussum fuerit: euacuare oportebit aqua mulsa cum nitro in aluum data. Deinde uinum aut passum offerre ut bibant intritis cum eo nucleis pineis & cucumerum seminibus. sunt qui lac probent aut aquam aut adipem anseris liquefactum in defruto. partes uero quae inflammatae sint: illinem dae sunt farina ordeacea cum aqua mulsa incocta: Nec adhibenda tamen initiis cataplasmata sunt: quia excalfactis corporibus Remedia contineantur: quae Defendendis & muniendis illata V italibus fuere. Processu efficacissime opponuntur: inflammationumque pericula & dolores insigni profectu mitigant.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
