# De materiali medicina 423-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, PITYOCAMPAE. SIGNA ET CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/423-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/423-2

PITYOCAMPAE. SIGNA ET CVRATIO C.VIII Ruca pinorum siue Pytiocampa confestim quam illata uisceribus est: uexatio in ore, palatoque insequitur uehemens stomacho, aluo & linguae inflan matio. intestina corripiuntur magnis doloribus: superque ceu morsicus apprehendi uidentur. Feruores corpore uniuerso, interęstuationesque sentiuntur. con tra hoc malum promenda sunt quęcunque contra cantharides. illud peculiare in eo ut uice olei simplicis melinum adhibeatur: quod e cotoneis malis & oleo temperari Docuimus. BVPRESTIS. SIGNA ET CVRATIO CIX Vprestin qui bibere, persentiscunt gustu quandam ueluti putrilaginem uirusque nitri. comitantur eos dolores stomachi & alui subinde inualescentes, earundemque partium insignes & euidentes inflationes ut uideri possint hydropici: toto in corpore cutis attenditur. urinę non transeunt. auxilia eadem: quibus uenena cantharidum domantur. priuatimque post detractiones utrali bet parte comissas: aridam ficum edisse aut decoctum earum in uino bibisse laudatissimum. utile est & palmulas Thebaicas & pollinem earum cum lacte aut mulso & pira cuiuslibet generis: etiam mulierum lac dedisse, sed inclinato tamen ac decedente iam periculo. SALAMANDRA. SIGNA ET CVRATIO C.X Alamandra linguam accendit: menti negocium facessit. tremorem cum quodam torpore defectioneque aggenerat. liuores quosdam in corpore at tollit orbiculari forma. qui maleficio durante multotiens computrescunt: & defluunt. machinamenta & aduersus hanc quae contra cantharidas probantur: seorsumque resinam commendant e picea, aut galbanum cum melle ut lingant. Damus iis & chamępityos decoctum contritis in eum nuc leis pineis. probantur & urticae folia cum lilio cocta ex oleo. Damus & oua testudinis marinae, aut terrestris, quae utique sint decocta. Damus & ius ranarum in quo radix Eryngii sit concocta. EPHEMERON. SIGNA ET CVRATIO CXI Phemerontquod alii Colchicon: alii Bulbum erraticum appellant pruritus excitat toto corpere non alios hercule quam scilla urticaue carnibus affricatis.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
