Latin
OPIVM SIGNA ET CVRATIO
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 426-2
Unproofread scanNot analysed yet
OPIVM SIGNA ET CVRATIO CXXIII Pium hoc est Lachryma papaueris quibus sit haustum: soporem cum refrigeratione inducit &uehementem pruritum: adeo ut concipiente uires medicamento altissimum somnum plerumque abrumpat. Halat uero succi eius odor circumsecus ab omni corporis parte prodendo se. Igitur Vomitio nibus ex oleo &iniectionibus acrium specierum peractis auxilio erit acetum mulsum cum sale potum, aut mel cum rosaceo calefactum &Vinum Meracum cum scopis absinthii Cinamomoue largiter insumptum aut acetum per se calidum: Item nitrum cum aqua: &Origanum cum lexiuio aut passo. Semen quoque syluestris rutę cum pipere uino &panace. Item piper cum aceto mulso &castoreo: aut satureiae aut cunilae bubulae dec octo, &uino adiectis: &ii quoque olfactu excitari debent subinde &in balneas feruentes ad restinguendos pruritus descendere: simul la uere: pinguia iurulenta cum uino passoue traduntur ut bibant. Item medulla cum oleo. PAPAVER CORNVTVM SIGNA ET Curatio C. XXIIII Apauer cornutum cibo &potu enoxat ut opium. Cura parili depellitur. C. xXv PHARICON SIGNA ET CVRATIO Haricon gustu quidem omni assimilatur nardo: sed resolutionem facit neruorum cum alienatione mentis atque spasmo. Purgatione ut in cęteris praemissa uiuum absinthites bibendum cum myrrha uel Cinnamomo uel nardo gallicatquam serinen appellauere: uel nardi spica drachmis duabus in passe &myrrhae obolis totidem: Item cum Iride ac rosa in uino. Caput uero erasum prius farina ordeacea illinendum cum ruta trita &aceto. CXXVI TOXICON SIGNA ET CVRATIO Oxicum Nominatum uidetur ab arcubus: quoniam barbarorum sagitrę in praeliis tingerentur illo. comitatur inflamatio labiorum atque linguae. Furor indomuus, obuersatio uariarum imaginum: quibus illorum mens pręcipue addicta fuerit. Omnino difficilis medicinae curatio proponitur: raroque unquam accidit quenquam seruari: qui biberit. Quamobrem uincire coienit primum eos Dein cogendi sunt Vinum dulce cum Rosaceo biberet mox Reiicere. Ingerendum &semen Rapi cum uino priuatimque Radix quinquefolii: sanguis Hircinus aut Caprinus. In eundem usum &corrices quernus fagineus &Hignus subacti la ctedantur. Prodest &cotonea mala esse trita: aut cum pulegio ex aqua, Item amomum &balsami semen in uino. Quod si qui forte periculum effugere, diu in lecto inutiles iacent conualescentesque etiamnum raro ad sanitatem perueniunt: &reliquam uitam uelutattoniti ac stupentes exigunt.