# De materiali medicina 426

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, SMILAX SIGNA ET CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/426
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/426

CXXIIII lis e Temulentia consequitur: In eoque ratio medicinę facilis. Aqua mulsa copiosa, aut lacte infuso per os: In quod potissimum quaeritur ex Asina. Sin occasio eius non sit e Capra uel Boue. Medentur & Ficus siccae decocto. Nuclei pinei, Cucumerum semen In passo. Vinum salsum cum suillo adipe recenti ac dulci. Semen urticę, nitrum ex aqua. Intubum erraticum: sinapi: allium: cępa: quę sumantur in uino. Deinde iubentur quiescere, ut quemadmodum ebriosi solent: excoquant. MANDRAGORA SIGNA ET CVRATIO C. XXII Andragora epora confestim adest sopor marcorque corporis, dormiendique m improba necessitas, ut a lethargo nihil intersit. Sed antequam indicia ea erum pant: uomitiones moueri & aquam dari mulsam conuemet: ab eo nitrum & absinthium in passo aut uino dulcescente Caput Rosaceo & aceto perfunditur. Excitantur identidem uellicatibus & olfactoriis: qualia sunt cupatorium: sinapi: testes fibri: acetum: ruta: odor a lucernarum extinctu: Quod si ne hoc quoque modo expergiscantur: sternutamenta inferre aliaque somniferis morbis communia excogitare oportebit.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
