# De materiali medicina 427-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, GYPSVM SIGNA ET CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/427-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/427-2

GYPSVM SIGNA ET CVRATIO C.xxx Ypsum obstrangulat densatum in Lapidem: proindeque auxilia: quae in g fungos reddimus, Transferenda huc sunt. Superque decoctum Maluae: quod uice olei assumendum est: Nam & pinguem naturam habet & in uoCXXV mendo tam fluxam atque lubricam ut transitu ueneni eius intestina corporis uelli stringique non sinat: quod alioquin faceret gypsum quoties silicis duritia concresceret. Est & in oleo utilitas cum aqua mulsa & ficus decoctę succo: & lexiuio & uitibus & ficis in uino copiose sumptis. Commendatur & Origanum & Thimum cum aqua lexiuia uel aceto uel passo. Perluendi sunt & decocto maluae.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
