# De materiali medicina 428-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, SPVMA ARGENTI. SIGNA ET CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/428-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/428-2

SPVMA ARGENTI. SIGNA ET CVRATIO C. XXXIII Pumam argenti hoc est lithargyron qui biberunt grauitatem quandam in stomacho & aluo intestinisque sentiunt comitante importuna ui torminum: quandoque uero interanea pondere uulnerantur. Vrinę subsidunt: corpo ra intumescunt & indecora plumbagine colliuescunt. Hos uomitione anteceden te curabimus: semine syluestris Ormini. Ex uino item myrrha octo denariis: absinthio hyssopo: semine apii, aut pipere, aut cypri flore cum mero & palumbi feri fimo exarefacto, addentes nardum atque Vinum. HYDRARGYRVM SIVE ARGENTVM VI VVM. SIGNA ET CVRATIO C. XXXIIII Ydrargyro Signa & remedia eadem sunt: quae spumae argenti, quanquam specia liter uidet copiosum Lac prodesse. Auspicandum & iis a reiectionibus est. CALX: SANDARACHA: ARSENICVM. SI C. XXXV GNA ET CVRATIO. Alcem Sandaracham & arsenicum dolores Intestinorum & alui cum rosione insigni consequuntur. Quare omnia oportet praeberi quae cum eo, quod temperant: suauem quoque ac facilem exitum uentri praeparent: cu iusmodi est Ibisci succus & maluę: Natura enim utrique perlubrica. Exhibetur & lini seminis decoctum & herbę Tragi appellatae fructus, Item Oriza. Damus & Lac eum aqua mulsa Copiosum bibendum. Conueniunt & iussulenta quae cum adiposa tum boni succi habeantur. LEPVS MARINVS. SIGNA ET CVRATIO CXXXVI Vibus in pastu fuerit Lepus Marinus piscem sibi Virosum olent.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
