# De materiali medicina 428

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, GYPSVM SIGNA ET CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/428
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/428

TAVRINVS SANGVIS. SIGNA ET Curatio. C. XXXI Aurinus sanguis recens difficultatem spirandi, strangulatumque affert oppilatis meatibus: qui circa Tonsillas gurgulionemque sunt: cum uehementi conuulsione lingua efficitur rubicunda, Dentes inficiuntur: & in mediis iis glomuscula inueniuntur concreta. Vomitio in his abdicanda tota est: Quoniam sanguinis globi attractu illo in angusta gulę sublati celerius opprimerent. Dantur quę sanguinem conglobatum dissoluere habeant: simulque aluum trahant. Laudam tur grossi Lactentes in posca: Nitrum uero etiam per se: Item omne coagulum cum aceto. radix & Lachryma laserpitii, semina brassicę, Lexiua ficulnea, Cunilaginis fo lia pipere addito, Succus rubi ex aceto. Oportet & uentrem quoque ducere: solent his: qui seruantur, excrementa per sedem reddi stercorosa & sordida. Eodem tempo restomacho atque aluo farinam ordeaceam cum aqua mulsa illini pręcipiunt. LAC COAGVLATVM. SIGNA ET Curatio. C. XXXII Lacte coagulato creber uno impetu strangulatus aggreditur: Quoniam conglobatio intus facta sit. Pro antidoto his est coagulum cum aceto ut fae pe id uesci cogantur & folia nepitae arida & succus expressę. Radix Silphii & lachryma eius posca. Thymum in uino lutum, lixiuium, salsamenta omnia improbantur: quia spissescat iis lac: magisque colostretur in caseum: & inhis quoque periculosa uo mitio est: quia retractum in angustias gulę lac suo concretu animam commeantem intercipit.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
