Latin
VENENA PERTINERE AD THERAPEVTICEN CII
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 431
Unproofread scanNot analysed yet
VENENA PERTINERE AD THERAPEVTICEN CII C ueteribus quidem genus hoc de quo nunc agimus in Therapeuticen a hoc est rationem curandi placebat referri. contra recentiores ab eo separant Prophylacticum siue Prophylacen id est obseruationem &custodiam antecedentem uocantes &mediam statuentes inter partem: quę docet quemadmodum sanos agere conueniat &eam: quae ad morbos &curationes eorum pertinet. in quod probandum superuacuo &plane futili argumento utuntur. Tris inquiunt haberi corporis humani status. Vnum ualitudinis secundę. Alterum aduersę. Tertium inter hos ancipitem: quo species quidem sani, sed affectio tamen aliqua subsistat: quae decliuem propensumque faciat ad decumbendum periculo: cuius rei exemplum afferunt commorsos a Cane rabido, nondum tamen pauentes aquam: Item eos qui potu cantharidum tentantur, necdum tamen dolores aut urinae tormenta senserunt: oportere artem proportione triplicis habitus in tria quoque membra diuidi: Hygienon hoc est sanitatis tuendę praeceptionem: Prophylacticon hoc est rationem prohibendi ne corpora facile collabantur. in morbos Therapeuticon hoc est institutionem per quam incidentes Morbos discutimus. sed contra hos in eo primum insistimus: quod illo quidem modo necesse habent non tres sed quatuor habitus concedere. Nam quemadmodum sunt qui nondum quidem languent: sed propter ca isam impendentem aliquam Idonei redduntur: ut langueant: Ita sunt qui non aegrotant quidem amplius: sed nondum tamen conualuerunt: quod uidere est in his: qui nuperrime ab aliqua ualitudine resurgunt: nec uires tamen pri stinas adhuc sumpsere. sed quemadmodum diligentia recolligendi se: qui iam liberati sunt, Therapeutice propria est: ita ratio custodiendi ne corruant, qui propensi sunt eiusdem partis esse iudicanda est. Deinde si spectes ad remedia: quibus uenena debellantur: non temere alia parte ualidiora uehementioraque pręcipi comperies: nam &uulnera in ferendo altissime dehiscentia, Item urendo, secando, exulcerando: potionibus pręparando mille aliis modis exercendo &communiendo corporat medicinae ratio illa constat: quam ipsi Prophylacticen appellant. Ac sunt quidem aliqui usque adeo contra ueritatem obstinati, ut remedia uocari negent: qui bus morbi pręueniantur. quod quamobrem defendant elicere coniectura non possum. Nam &ipsum nomen Prophylaces &modus in eo genere uersandi nihil demum aliud significant quam remedia. Iam obseruatio qua quis contra pestilentiam utitur adhuc integer: cum tamen opportunus ad illam sit iniuriam uicio aeris qui nos ambit, Cur num in diuisionem illam eodem modo quo uenena recidat? Quin &pars ea: quę sanitatis pręcepta seruandę complectitur: nihil aliud uideri potest quam pręcedens