Latin
GENERA CVRATIONVM IN COMMVNE C.V
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 434-2
Unproofread scanNot analysed yet
GENERA CVRATIONVM IN COMMVNE C.V Onstituendum autem pro certo est Tabificam potentiam, quae intus sit in corpore ualidissimam esse causam contingentium malorum, atque hinc summa in tentio regenda. Sed antequam ęrumnae aut dolores exerant sese multifariam colluctam dum cum maleficio erit, donec utique trudatur e corporibus. modo enim excernendum erit parte qua intrauit, modo tardandum adalligandumque alicui membro, quod e capitalibus non sit, priusquam in altum se dedat, perstringatque contactu suo uiscerat Modo aliqua superbibenda: quibus acrimonia ueneni diluatur. Postquae peruicerint remedia, &libero commeatu per corpus euagari coepit: ac excretio qui dem ipsa: si mala fuerunt medicamenta: detractione per uomitum actitanda est. sin anima lium percussus: scarificatione, cucurbitulis, suctu, scalpro. Interdum &membri praecisione. retardatio autem &coerctio infusionibus &acrium facultatum iniectione super uulnus. haec autem simul &impediunt uirus &temperant. Extinguntur uero &debellantur omnia ea potionibus meracis uini &passi aut etiam cibis acribus aduersantis naturę. po stremo auxiliat iis &deductio alui &euocatio sudoris &quaedam alia e communibus quę singulatim a nobis indicabuntur.