# De materiali medicina 435-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CVRA CANIS MORSV INCIPIENDVM C. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/435-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/435-2

CVRA CANIS MORSV INCIPIENDVM C. VI Vspicium uero a canis morsu capere uoluimus. quoniam animal id pręter quam quod foecundum prouentu familiareque homini est, saepius & rabie corripitur atque moritur. praeter ea & difficilis custodia in uno eo habetur & periculum irreparabile, nisi multipliciter obuiam ei malo itum sit. in rabiem aguntur canes fere Calidissimis diebus ęstatis. Aliquando & per hyemem gelicidiis & niue ortis algo ribus. In Rabie auersantur cibos & potum, pituitamque spumosam ex ore atque faucibus profundunt. Tum & toruus illis oculus, & membra strigosa & corpus solito compressius. assultant sine latratu. Discrimen nullum, belluas & homines notos iux ta ignotosque mordent. A morsu nihil sentitur, praeterquam dolor merus ex uulnere: sed processu effectus ille accedit, qui pauor aquę hoc est hydropouos appellatur. cum neruorum distentione ac totius corporis rubore praesertim oris: maximeque tum sudoribus & fastidio totus interęstuat. alii tenebras quaerunt. alii tristitia meroreque tabescunt. Alii delatrant ritu Canum & obuium queque dentibus appetunt: ut & qui ab iis mordentur in eundem perinde collabantur furorem. nec pręterquam unus sunmumue alter proditur superuixisse, qui ita sit commorsus. Si quidem Eudemus seruatum quendam testatur. Themisonem uero medicum. sunt qui emorsum ab homine in Rabie affirment: Rabiosumque inde factum euasisse postea. Alii non morsum quidem scribunt, sed dum pernoto cuidam percusso a cane, formidantique iam aquas sedulus assisteret, calamitate amici plus nimio commoueretur, quasi cotagione actum in rabiem & post multas difficultates aegre ad sanitatem perductum. negari certe non potest dirum ac saeuum genus morbi esse id. Cęterum antequam affectus ille occupet & multos ipsi seruauimus & ab aliis medicis seruatos nouimus. REMEDIA IN CANIS MORSV C.VII Vratio alia communis: qua uti oportet contra omnium animalium uenenatos ictus: alia peculiaris est & ad canis tantum morsus pertinet: quę interim magnifice succurrit: interim superuacua est, atque irrita, ut in iiS: qui iam pridem uulnerati auxilia distulerunt: priore loco hanc: posteriore illam conCXXIX munem exponemus. Ergo fluuiatiles caneros sarmentis albae uitis cremabimus & tritos in cinerem condemus illico quam collibeat promendos: similiter & radicem Gen tianę tusam cribratamque reponemus.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
