# De materiali medicina 435

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, GENERA CVRATIONVM IN COMMVNE C.V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/435
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/435

Necessarium uero est non tabificam modo illam uim quae subiit in uiscera, spectari: sed & magnitudinem uulneris & tempora, utpote secundum quę ratio medendi maxime uariari soleat, magnitudinem dico, quoniam ex ani malibus quę percutiunt, delibutoriis item uenenis alia uitam in discrimen praesentissimum adducunt, alia rosiones in profundum agunt, alia summę cuti eas committunt, alia uehemen tes per ambitum excitant dolores, alia obscuros, alia difficultates & cruciatus alios, plus minusque apportant. aduersus pericula ualidissimis quibusque auxiliis protinus occurrendum est. at in iis quę minus sunt infesta, mitioribus & blandioribus aggredi ęquius fuerit: Stultum est enim in grauibus morbis segniores adhibendo medici nas periculum aegrotantibus adducere. contra in leuioribus compendia remediorum quaerendo temere corpus affligere. nec illa temporum obscura determinatio est, aliud uehemen ter & sine mora uexationes inuehit & pericula, aliud dilationes habet maiores, aut minores. acutis occurrere festinanter & experiri plurima conueniet. longioribus pe detentim. hactenus rationes artis in uniuersum mediocriter attigimus. nunc ad sin gula partibus persequenda uadimus.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
