Latin
436.5 to 436.7
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 436.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
in quo respectu maxime prouidendum est, ut crustę decidant: ne hiatus ille celerius quam necesse sit, coeat: quin si fieti potest, enitendum est, ut ad multum constituti temporis exulceratio tum in flammatione, tum sordibus accensa contineatur. pręstabunt hęc salsamenta imposita, &ulpicorum nuclei: &cepae intrita sed magnificentissime lac Cyrenaicum: Item Medicum &Parthicum. Grana quoque Tritici commanducata uel in integra imposita conspersa omni madore illo aperiunt, Dilatantque uulnus. sunt qui medicam uim &Antipathiam inesse Tritici seminibus: quae a ieiuno comman ducata sint, existiment: quod quidem licet certum non sit: usus tamen eorum in tem pore contemnendus non est, quod si, ut saepe fit, cicatrices anticipent, per saneturque uulnus, antequam legitimus dies adsit: manu adacta redulcerandum &diducendum erit, cogendumque dehiscere, aut carnibus circuitu ablatis desectisque ferro, aut ad ignem quoque repetitis. Si ita facto opus fuerit: post certum praescriptumque numerum dierum consolidescere permittimus: sed emplastro: cui nomen est a salibus regionem illam omnem linimus &contegimus. Deinde intra paucos dies Sinapi locum exulcera mus rubore. atque hęc partis eius: unde pedem uenenum intulit, curatio est. iii C.VIII