# De materiali medicina 436.5-7

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 436.5 to 436.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/436.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/436.5

in quo respectu maxime prouidendum est, ut crustę decidant: ne hiatus ille celerius quam necesse sit, coeat: quin si fieti potest, enitendum est, ut ad multum constituti temporis exulceratio tum in flammatione, tum sordibus accensa contineatur. pręstabunt hęc salsamenta imposita, & ulpicorum nuclei: & cepae intrita sed magnificentissime lac Cyrenaicum: Item Medicum & Parthicum. Grana quoque Tritici commanducata uel in integra imposita conspersa omni madore illo aperiunt, Dilatantque uulnus. sunt qui medicam uim & Antipathiam inesse Tritici seminibus: quae a ieiuno comman ducata sint, existiment: quod quidem licet certum non sit: usus tamen eorum in tem pore contemnendus non est, quod si, ut saepe fit, cicatrices anticipent, per saneturque uulnus, antequam legitimus dies adsit: manu adacta redulcerandum & diducendum erit, cogendumque dehiscere, aut carnibus circuitu ablatis desectisque ferro, aut ad ignem quoque repetitis. Si ita facto opus fuerit: post certum praescriptumque numerum dierum consolidescere permittimus: sed emplastro: cui nomen est a salibus regionem illam omnem linimus & contegimus. Deinde intra paucos dies Sinapi locum exulcera mus rubore. atque hęc partis eius: unde pedem uenenum intulit, curatio est. iii C.VIII

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
