# De materiali medicina 437

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, VICTVS IN CANIS MORSV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/437
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/437

VICTVS IN CANIS MORSV Ed & ratio uictus quoque pernecessaria iis uidetur, uidelicet ut contrariis ueneno cibis uescantur: in quo utrunque propositum quęritur: & ut redun det expugnetque illud: & ne in altitudinem corporis prodire patiatur: si enim accomodatus sit: qui prębebitur cibus: impetum morabitur: quo tabes illa pestilens in corpus mergi properat: utrunque usum habet uinum meracum uetustum Item passum atque lac. omnia enim haecffestinationem ueneni ad uitalia impedient: & acrimoniam eius omnem hebetabunt. prodest & allium & porros & cepas esse, quoniam tarde sumptitentur aboleanturque: & enim qualitas eorum per aliquot di es mansitat, quando tabe illa non uincantur: neque uertantur in fugam: sed occupent atque ui contineant. utiliter & antidota ministrantur & pastilli Theriaci, tam iis qui cupatorius, & qui mithridation uocatur quam caeteri. quicunque de odoribus multis componi solent. Est enim odoramentorum omnium natura immutari, corrumpique. difficilis proinde uis eorum in corporibus diutissime continetur: Et hęc uictus forma. Sciendum est horrorem aquę, ut nullum praescriptum constitutumque tempus habet: quo erumpat: ita plurimum a quadragesimo die superponentes & remedia differentes aggredi. aliquando & orbe semestri acto, plerunque post annum. quae omnia ipsi uidimus. tradidere aliqui & a septimo demum anno comparuisse DE CVRATIONE MORSVS CANIS POST PRIMOS DIES CVIIII Actenus exposita curatio, qua subinde quam morsus quis est, uti conuenit. h Qd si primis diebus pręsidia haec ut cunque neglecta fuerint: circuncidi quidem carnes, aut candentibus ferramentis exulcerari non erit necesses quia occasionem praeteritam nunquam satis retro per ea traxeris. quamobrem nec utili tas extitura inde ulla est: & corpora in uanum cruciabuntur doloribus. Itaque modum curationis alium quaeramus: purgationem uidelicet: quae maximum afferre potest adiumentum. immutant enim affectum illum corporis mouendo, agitandoque. facit hoc potio Hierae diacolocintidos uocatae. Facit & lac scissile, tam excernendi effectu quam temperandi uim atque impetum ueneni. acria & potiones meracae; nullo non die ad hebetandum & stringendum ueneni acumen sumantur, super haec desudatio: quae cibum & antecedat & consequatur excitanda erit Dropace ac sinapi toto corpore: sed ante cuncta nobilissimum est ueratrum, quo & quam fidentissi me utendum monemus: non semel aut bis: sed sępissime, ante quadragesimum diem maxime: sed & post numerum eum dierum. Tantus enim remedii huius profectus, ut quidam ex incipientibus aquam expauescere, seruati reperiantur ueratro in prima timoris accessione praebito. qui uero iam oppressi morbo eo sunt, leuari pręterea nullo modo possunt. Quę curatio esse deberet aduersus rabiosi canis morsus, & quanobrem hęc ante alias in fronte collocanda fuerit, per initia docuimus, nunc ad re liqua transeundum nobis est. In quo primum signa eorum atque notas praefatione una iunctaque monstrabimus: Deinde curationes omnibus communes similiter in unum contrahere studebimus. ad postremum remedia singulorum: quae priuatim quibusque accomodata ue uideantur, subiciemus. indicandis simul & iis: quibus omnio leuiter occurri potest.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
