# De materiali medicina 439

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, VIPERARVM SIGNA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/439
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/439

SCYTALAE ET AMPHISBAENAE SIGNA CXVI Imilia eueniunt iis. quos scytale amphisbęna ue momorderit: Et eadem auxi lia ferè quaeruntur. ideoque hoc genus indicari mentione propria non meruit. DRVINI SIGNA CXVII Ctum Druini uehementes dolores & pustulę in locis eius excipiunt indi demque aquatica eluuies abstergitur. sequuntur rosiones atque tormina. HAEMORRI SIGNA C. XVIII Vos Haemorrus ferierit ualidis opprimuntur doloribus: praeterea & cre bris: nec nisi breuissima quaedam interstitia praebentibus. e loco ictus liquor mu tus excernitur: & si qua parte corperis aliqua cicatrix fuerit: sanguinem manare cogitur. Egestio quoque alui sanguinolenta est: & qui parte illa sanguis exit concretus, conglobatusque cernitur: iidem & de pulmonibus sanguinem extussiunt in uomitiones sine remedio effunduntur. DIPSADIS SIGNA C.XIX Ipsadis morsus comites sunt tumor quidam solutus: sitis contenta uehementer nunquam explebilis: nunquam interquescens. pinde qui ita sunt affecti potum hianti ore trahunt: semperque in principio desiderii eius sunt, tanquam si nihil adhuc bibissent. proinde similes toto illo habitu aguntur haustus: ob id ipsa Dipsas ab aliqui bus prester, ab aliis causos uocata est. SIGNA HYDRI C.xx Leus ab natrice hoc est ab hydro illatum ampliatur subinde ac liuescit. sa nies eius redundans atra peminosaque ceu ex nome. CENCHRI SIGNA CXXI Enchros ictum molitur similem uiperae. sed consequitur erosio. intumescunt primo carnes ut in hydrope: mox defluunt per orbem. tum quasi lethargo exci piuntur & pręcipiti somno corruunt. afficitu iis iecur & intestinum ieiunum & longauo ut Herasistratus putauit. nam consectis iis uitiatas partes eas reperiri tradunt.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
