# De materiali medicina 440.7-9

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 440.7 to 440.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/440.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/440.7

Igitur ad calorem animalis eius spiritu par tis quae laesa est eius: quasi recreato conualescenteque, una cum eo, uenenum quoque ipsum foras exigitur. Scitum est & illud, quod Aegyptii per triticeas messes faciunt. fictile secum habeat cum pice: linamentumque in fictili suspensum, quia tunc serpentes maxime Infesti sunt, quod & tempus anni facit: nec caueri possunt in tanta densitate fruticum ac satorum: quę quidem Pestes in Aegypto passim frequentesque nascuntur multo quam cęteris in locis peiores. Quotiens aliquis offensa Serpente, aut onere lacessita pedem aliudue membrum conuulneratus est, linamentum illud protinus demergunt in fictile, oblinentesque pice cubito, aut Tibiae paulo supra sedem uulneris iniiciunt, ita ut semel iterumque fascia circumeat. Tum assidentes duo uehementer astringunt, dein locum per linamenti eius oras incidentes superinfundunt picem & cum esse satis arbitrantur fascia exempta, Ceparum aliarumque rerum, quas diximus, Emplastris excipiunt. hęc illi habent auxilia. Sed & Pix liquida per se cum Sale trito excalfactoque imposita egregie opitulatur. In quo tamen nouari eam Interpolarique sedulo conueniet. Ad idem faciunt & Cedris & Caprarum decoctus in uino simus. Vtile est & calido foueri aceto & calaminthę succo in Vrina uel mari uel aceto salso decoctę. Sunt & Emplastra quaedam excalfacientissima & quę immissum uirus cum opprimere, tum discutere posse uideantut: cuiusmodi sunt quae constant ex Sale aut nitro: Sinapi: canchrye: quae omnia deinceps & ordine quodam imponenda erunt uulneribus.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
