# De materiali medicina 441-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, VESPARVM CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/441-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/441-2

VESPARVM CVRATIO C. XXVI Igna e Vespis & Apibus iccirco nulla reddimus: quoniam uulgo essent 8 norissima: neque pręcipuum quicquam habere uiderentur, quod obseruari utique potuerit. Curatio tamen a nobis praetermitti nequaquam debet. Ictibus uesparum & Apum si malua illinatur, Item farina Ordeacea cum aceto, aut si lac e heu instilletur, aut si Salsugine aut mari foueris, occurritur. CVRATIO PHALANGII C. XXVII Ontra Phalangium cinis ficulneus ex uino cum Sale trito: aut Radix Punicę syluestris trita imponitur, aut malum Terrae cum farina ordei aceto madefactum: Marina quoque ulcus fouendum aut Citraginis decocto: cuius folia etiam lita proderunt. Tum sępe homo demittendus in Solium est: propinandumque ei semen Abrotani Anisum: Aristolochia: Cicer syluestre. CuCXXXII minum Aethiopicum. Fructus Cedri contritus. Cortex Platani. Semen herbę Trifolii. singulorum par modus drachmis duabus in uini hęmina. datur & Tamaricis fructus & Chamępitys & Pilularum cupressi uirentium decoctum temperatum cum uino.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
