# De materiali medicina 441

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CERASTAE SIGNA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/441
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/441

Non iniuria uero Herasistratus re prehendit eos, qui quaedam genera medicinarum ignota peregrinaque Rimantur: describuntque in remedia ut Elephanti fel, Sanguinem & oua Crocodili & huiusmodi complura, per quae uidentur quidem illi nouis rebus instruxisse medicinam: sed qui commentarios eorum adierunt, Solis iis decepti circumscriptique noscuntur. Quamobrem repudianda sunt omnia ea: quę facilia inuentu futura sint, nisi regibus: nec longi temporis obseruatione: inter confessas utilitates referri potuere. Nobis: quę communi usu prosint & quę parabilia sint omnibus, indicare studium est. Qualia sunt astragalus seris eryci: quae cum aceto potę contra omnium Serpentium uenena praesidio sunt. Iam bitumen & pilulae Platani uirentes in mixto coctae, radix Eringii & Aristolochię: paliuri ius decocti. Lauri Baccę coctę commanducatęque: Anethum: Ruta Cyclaminos: Coma Porri per se cum pane: aut Allium aut Cepa: Salsamentum quo uehementius hoc pręstantius. Decoctum Origani ex uino: Item Foeniculi: Calaminthae, Pulegii. Succus porri cum melle in sorbitiones: & haec ex herbarum satorumque genere uenena domant. Ex animalibus uero cerebrum Gallinacei: quo uescantur. Coagulum Leporis: quod in uino bibant. Castoreum aeque in Vino unciis duabus. Testiculi marinę testudinis, Mustella sale inueterata: sed requiritur, ut prius conscerpta fuerit detractis interaneis, & cum inaruerit sale macerata sit: Ex ea denariorum duorum pondus prę betur in uino percussis. Haec e simplicibus medicinis auxilia. Conuenient uero & purgationes per aluum & desudationes corporum & copiosa urinae deuocatio. Sunt & compositę potionum quae inter communes utilitates aduersari Serpentibus ferantur. Opii obolum. Myrrhae tantundem: Piperis uncias duas melle col ligimus, Aegyptiae fabę magnitudinem in uino propinamus. Alia fictio est Sylu ris rutę seminis, Git, Cumini Aethiopici Galbani: Aristolochię omnibus molitis & succo Erucae in Orbiculos denarii pondere digestis Semihemina in Vino danda percussis. Curationes in uniuersum hę sunt. Nunc singulis bestiarum generibus singulae medendi rationes opponentur.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
