# De materiali medicina 443-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, AMPHISBAENAE CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/443-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/443-2

AMPHISBAENAE CVRATIO C. XXXIIII E Amphisbęna in loco meminimus: subiicientes morsum eius remediis quibus uiperarum maleficia purgantur. DRVINI CVRATIO C. Xxxv Lagas Druini malum terrę in uino potum leuabit & herba Trifolium & Radix albuci: aeque in uino sumpta. Fructus e Robore generis cuiussi bet. Radices ilicis Tusę ac litę loco pręsidium afferre consueuerunt. DIPSADIS ET HAEMORRI CVRATIO C. XXXVI Ctus ab haemorro & Dipsade multi ueterum conclamatos & incurabiles esse putauerunt. Hinc inopia remediorum: quę priuatim aduersus ea faciant. Ergo experiri communia relinquitur: sed ante omnia dilaniatio & candentia ferramenta & membri, si locus patitur, pręcisio quęrenda. Mox acria illa imponere licebit: de quibus sępe dictum est. Scimus & cibos uehementes prodesse pręsertim inueteratos sale. In remedio sunt & potiones meracę & ut in solium homo sępius descendat, repetendo & Cętera quę superius indicata sunt, ex interuallis iisque breuiusculis, antequam notę morbi eius dirę illę ac miserrimę cor ripiant. simul enim occuparint, nulla demum opera medicorum spectanda erit. Contra haemorrum quoque ratio eadem pręcipitur. Confugium ad communia est CXXXIII. habendum. Ea sunt scalpellum, ustio: acrementa in cibis, potiones Meracae: demum quaecunque ad dipsadem fieri monuimus. Pręter omnia ea, compertum est & folia uitium aecocta cum melle: atque trita profecisse.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
