# De materiali medicina 443

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, PASTINACAE MARINAE CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/443
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/443

Nonnulli tradunt non aliter exulcerari solere, qui sit percussus, quam si mus Araneus pręgnans momorderit. tum enim pustulas dehiscere atque ita demum remedia ualere prędicant. C. XXXIII AD VIPERAS CVRATIO Ericula Viperarum tolluntur caprino fimo diligenter subacto ex uino. Similiter & lauri baccis & abrotono & galbano spleniatis uulneribus. Pollet & Origanum recens dilutum & Carnes Pulli gallinacei auulsae, atque ita ut calebunt, admotae loco. Item farina erui accepta in uino, & Raphani cor tex Tusus uerberatusque uehementer, ita ut maxime tritus sit, Scilla quoque tosta & Chamęmillum tritae, & farina Ordeacea ex aceto mulso pręparata calido uulneribus ante fotis. Atque hęc forinsecus remedia. Prodest autem in uino & rubus. Quidam arbitrantur & anchusam tenuiorem bibendam. Datur & Coagulum le poris in uino efficaciter. Et succus Porri hemina in meraco uino & Melyssophyl li succus ex foliis & Ruta syluestris, atque omnia haec perinde ut priora in Vino. Ipsum quoque uinum per se ut sępius lumatur necesse est: conducit & allium cepat ac porros teneriores comesse. Salsamenta quaeque acerrima preciosissimaque. Hactenus simplicia remedia. Nunc factitia: inter quae probatissimum: quod Myrrha, Pipere, Castoreo: Portulacae floribus & semine acetabuli dimidio constat, Haec omnia in passo cretico aut alio è Nobilioribus subigenda sunt. Adiecit iis Herasistratus libro illo suo de Facultatibus mortiferis & alia quaedam plusculat quibus uenena uiperarum frangantur. Sed laudatissima & hęc sunt. Cerebrum gal linacei potum in uino. Semen satiuę brassicę acetabuli mensura tritum in uino. Egregium est & digitum pice liquida intinctum colluere uino ac bibere. Hęc uiperę potissimum resistunt.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
