Latin
REGISTRVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 448
Unproofread scanNot analysed yet
Naec sane fallebantur opinione sua. sunt. n. hi libri tales /quibus nihi eruditius /cultius /copiosius /ornatius /cente simum ab hinc annum in lucem prodierit. Qui cum latinam linguam plurimum illustrentgraecam etiam aliud agentes non negligant. Qui quicquid ueteres graeci latinique scriptores in hoc olim genere prodidere memoriae: complectantur /ut tamen recentia quaedam foeliciter attingant. Accessit ad hoc singulare quodam Barbari iudicium: &candor animi quidam egregius in his aut aestimandis /in quibus auctores ipsi diuersi abeunt aut arguendis in quibus uel incuria uel imperitia peccatum ab aliis sit: Quid dicam quanto studio /quantis ui giliis qua industria in hisce libris usus ipse fuerit? Nam ut plinianae castigationes non parua cum laude uirum ad rem literariam iuuandam natum exercuerint: ut Aristoteles latini tate donatus clariorem illustrioremque illum facturus mor est: sic sane libri hi quinque ab illo perpoliti: &per nos tandem editi in omnes ętates illustrare illum: &patriam etiam atque eta possunt. quae cum reliquas urbes Domestica externaque Laude facile antecellit: tum ingeniorum copia: &sublimitate nulli italicarum cesserit. Ex quo. n. literae latinae ac graecae reuire scere: atque efflorescere apud nostros homines coepere: cum multi e clari in literis Patricii nostrates semper uiguere: tum uero in hac una familia Hermolaus senior /Franciscus auus &ipse denique Hermolaus noster adeo pręstitit: ut obscurare maiorum suorum pene laudem potuerit. Quae cum ampla &multiplex sit: in literis tamen luuandis, &ornandis aliquanto amplior &uberior extat. Quare eo libentius id nri praestare debent: quanto eorum ingenia lon ge aliorum excellant: Et uirtutis ampliora praemia illis proposita sint. Bene Vale.