# De materiali medicina 450-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CYPERVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/450-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/450-2

CYPERVS IIII Yperus gladioli nomine apud nostros, aliud est quam cyperus is, quem iatini Radicem iun ci, vt Dioscorides hoc loco columellaque testantur, vel iuncum quadratum ut corneli us. Cyperus pro gladiolo ut Theodorus Gaza uertit a theophrasto peculiarem habe re quandam aequalitatem in caule describitur. Radice tamen inaequali partim crassa carnosaque, pat tim gracili atque surculosa. Hanc & in altum agi Ideoque contumacem emori atque uelli. Nasci e late re huius Radiculam, unde cauliculus erumpat alius. Sunt qui non distinguant vicinitate nomins fallente sed discrimine multo separantur. Cyperus siue Cypirus is: qui latine gladiolus & riphion a dioscoride suo loco dicitur, Radice bulbosa. Laudatissimus in isulis creta, dein naxo postea phoe nice visitur. Cretico candor odorque propinquus nardo. Acriot hic naxio. Erilis phoenicio, nullus egyptio. Nam & ibi puenit. 1 radunt non egredi barbaros domibus nisi ab hoc suffitu. Vegetiores enim firmioresque sic fieri. Dulcis huic Radix: & quae decocta panem etiam gratiorem fa ciat, vt inquite Theophtastus, vnde sumpsit Plinius. Ponderosior vtique simul subacta. Hoc ipso nomine palustris alter cypirus siue gladiolus ostenditur: quem iulio mense ad radicem secari praecipiunt. Tertioque die in sole contineri, dum candidus fiat. Quotidie autem ante solem occiden tem in tectum referri, qum nocturui rores palustribus officiant. Sit palustris hic qui floreat uere cum viola nigra, sed utique post anemonem, que timonia vocatur, comitatus nyacithis e gladio lus appellatus, an quod magis Puto xiphion Theophrastum secutus, quęrendum & aestimandum relinquo. Est eniuagum & commune multis nomen gladiolus. Folium simile nomini. At cyperus de quo nunc agitur iunci trianguli vt Plinius interpretatur, Vt celsus quadrati, species iuxta ter ram candidus, Cacumine niger pinguis quod prosilit. cuius Radicencum oblonga est, cyperidem appelli tant. Laus prima hammoniaco. Secfinda Rhodio. Tertia thracio, si Plinium sequare. Nouissima egyptio, qui & confundit intellectum quinuam & cypiros ibi nascitur, qui est gladiolus. Sed & cyperus pro iunco durissima vixque spitans in egypto. Caeteris odor ipsam nardum imitans. Non nulli distictionis graria cypiron pro gladiolo, cyperon pro iunco triangulari siue quadrato nominant. Non desunt qui pseudo cypirum vocent gladiolum: de quo Plinius semel quod meminerim, dixit. Ocyssima omnium cypirus & poseudo cypitus fruter, protinus eni inquit floret semenque profert. Qua dratus & angularis ad differentiam rotundi iunci quem schoenon greci vocant: cognominatus intel ligitur. Penultimam cyperi quioque diphthongo longam, quoque vocali breuem graeci scribunt. Dicitur hęc & nentro genere cyperum a Paulo. habetur & cyperus indica: quam Plinius Cyperin appellat, etiam si quibusdam exemplaribus cypera legitur. Non possum non mirari quamobtem Lauremtius ualla cyperum in herodoto siler conuerterit.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
