Latin
451.1 to 451.4
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 451.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CARDAMOMVM Ardamomum Theophrastus refert alios e Media putare, alios ex india cum amonio atque nardo &plurimis id genus aduehi. Simile amomo frutice toto praedicant, semine ob longo. Quatuor eius genera uiridissimum &pingue acutis angulis, Fticanti pertinax, quod &maxime laudatur. Proximum e Ruffo candicans. Tertium minutius atque nigrius. Peius uarium &friari facile, odoris quod parui id quod uerius est, uicinius esse costo debet. Precium optimi ait Plinius in libras denarii. ii. Recentiores mauritani hoc non cardamomum sed cordumeni &syluestre caros uocant. Cardamomi uero nomine genus aliud intelligunt in geminas diuisum species. Alterum lentis amplitudine. Alterum ciceris obnigri. In quo granum album sit gustu mordaci. Vtrumque odoratum. Quid quod officinae cardomomo utuntur alio, quam quod &a mauris &a Dioscoride perscri bitur: duplicis fastigii. minus &majus appellantes? cui simile id semen sit: quod uulgo melligeta dicitur praelatum uiribus: NARDI SPICA Ardum siue Nardus in Thracia exili odore nascitur, siue ut Theophrastus scripsit Radi culae potius quaedam imitantes odore nardum, sed leuiter, quonquam Plinius inuentam in Thracia nuper herbam dicat, cuius folia nihil ab indica nardo specie dissentiant. Principatus in unguentis nardo apud ueteres stetit. Frutex est graui &crassa Radice. sed minuta nigraque ac fragi li: quamuis pingui, situm Redolente, qualem cupressi. aspero sapore, folio paruo densoque. Cacumina in aristas se spargunt, Ideo gemina dote nardi spicas &folia concelebrant. Alterum genus apud Gan gem in totum Reiicitur. Adulterant Pseudonardo herba, que ubique nascitur Crassiore atque latiore folio colore languido, in candidum uergente. Sit haec fortasse quam Dioscorides samphariticam appel lat. Item sua Radice permixta, ut stibio ponderis gratia, et gummi &argenti spuma &cyperi cortice. Precium spicae in libras denarii. lxxxx. foliorum uero eius quod maiora haec habet Hadrosphe ron uocatur, Denarii. xxX. eius autem quod minora &mesospheron dicitur. denarii. Ix. At eius quod minima &ob id microspheron appellatur laudatissimumque est denarii. Ixxv. odoris gratia omnibus. Maior Recentibus. Nardo color: qui in ueterauerit, nigriori melior. Indica syriacae praefertf a Galeno. Nigrior &ualidior etiam nonnunquam syriaca. Reliqua genera in mentione gallici nardi montanique dicemus. Sed poscimur identidem, quae sint illae nouem species, quas Nardum indicum representare Plinius existimet. an gangetis prima.