Latin
MALABATHRVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 452-2
Unproofread scanNot analysed yet
MALABATHRVM Alabathrum Plinius arborem syriae affirmat esse, folio conuoluto arido colore. Ferumlius in Aegypto. Laudatius in indiae paludibus, sine Radice fluitans. Improbant candidum Celerrime situm in uetustate sentit. Odor in uino sufferuefacti antecedit alios. In precio quidem prodigio simile est a singulis denariis ad tercentum peruenire libras, ut idem inquit auctor, o leum autem ipsum in libras. Ix. Sunt codices in quibus, non oleum sed folium scribatur. Si haec uera sunt, malabathri gemina conditio. Alterum paluffre ut Dioscoridi uidetur. Alterum ex arbore. Nunc medici nec primum, nec secundum, sed tertium malabathri genus nouere appellatum a mauritanis suis Tem bul, cuius surculi cum folio, quale arbuti siue lauri est, pollicares plerumque ad nos ferantur &fructus quoque laurinis bacchis simillimus. Omnia tria genera folii appellatione significari consueuerunt. Sed priora duo maxime. Foliatum inde unguentum, quo seminas locupletes oblini Romae solitas Galenus auctor est. Greci phyllon hoc est folium uocant. Herbae genus in saxosis montibus repertum. Nostri uulgo folium syluestre nominant, ut suo loco disseremus. Notandum uariare Dioscoride a Pli nio, quod altei malabathrum probari scribat, quodam salis gustu, alter nullo. XII CASSIA Assiam Theophrastus frutice magnitudine salicis amerinae prodidit: sed multis surculosisque brachiatam Ramis. Crassiore quae cinnamomum sarmento. praeterea neruosissimam &so lo cortice Commendabilem, qui ei cutis tenuitate obducitur. Neque aliter detrahitur quam si prae sutas corio bubulo uirgulas bicubitas, enati uermes eroserint. Cortice tuto intactoque propter amaritudinem, odorisque acrimoniam futuro. Haec iuxta cinamomi campos in aethiopia. Troglodytis permixta connubio, sed in montibus nascitur. Dissentit a Dioscoride Plinius, Theophrastum (ut arbitror) secutus, quod Dioscorides crassum eius corticem esse scribat. Illi cute uerius quam cortice uestiri tradant, quem conteri atque in cinamomo leuari exinanirique precium sit. Amplitudo fruticis cubitorumtrium ut idem Plinius existimat. Colos triplex cum primum emicat, candidus pedali mensura. Deinde Rubescit addito sesquipede. Vitra nigricans: quae pars inquit maxime laudatur: ac dein de proxima. Damnatur uero candida. Eligendam Recentem maxime, &quae sit odoris mollissimi, breui tunicarum fistula &non fragili quaeque plurima, minimum ponderis faciat. Caeterae notae congruunt. Lactam uocant talem barbaro uocabulo. Alia est balsamodes ab odore dicta, sed amara. Ideo que utilior medicis. Hanc esse, quam Dioscorides zegit &Galenus gizer. Aetius ozem uocarunt, haud multum absum quin credam. Nominat &mottoden Galenus speciem cassiae uiribus proximam appellatae Gizer. Nigra unguentis expetebatur. Precia nullis tam diuersa. Optimae in libras. xl. caeteris. xv. his addidere magones, quam daphnoidem uocant isocinamon cognominatam preciumque eius faciunt. ccc. adulteratur styrace &propter similitudinem cortice lauri surculis tenuissimis. Forteque da phnoides eadem sit cassia, quam daphnitin a mercatoribus uocari scribit Dioscorides.