# De materiali medicina 455.1-4

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 455.1 to 455.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/455.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/455.1

BALSAMVS XVIII. Alsamo alii punicae magnitudinem reddunt Ramis frequentibus. semine terebinthi: colo re: amplitudie: figura: quod & odoratius quidam lachryma sua praedicant, casamum, & carpo balsamum uocantes. Caeditur sub canem, parte qua maxime uideatur esse praegnans, & caudice & cacumine. Sudor e plaga manat aestate tota. Sarmenta quoque eius & surculi odore praestantes amputantur, & ueneunt magno, alioquin grandesceret arbuscula: nisi succideretur, Balsamum Syluestre Theophrastus Reperiri nusquam testis est. omnibus odoribus Balsamum praefertur: quondam in duobus tantum hortis. Vtroque Regio altero iugerum. XX. altero pauciorum. Hiericunta nominant quaoquam & palmetis consitum tanto quaestu ut iudeis opes ex opobalsami uectigalibus creuisse Trogus prodat. Is humili piceae, qui dam cyaso terebinthoque ut strabo, quidam myrto similem dixere. Sed uiti similiorem esse Plinio constat maleolis seri cepta. Impletque colles, Vinearum modo, quae pedatae non sunt. Tondetur nitescitque rastris. In tra tertium annum a satu fructifera. folium tuberis (Id genus mali est) a Plinio Reddi putant, Sed mendosum In eo locum esse arbitror. Nec tuberis scribendum. Sed Rutae. nam & exemplaria sunt in quibus ita legitur, folium proximum rubet, corrupte ut pleraque alia, pro rutae, alioqui Theophrastus & Dioscorides rutae folio sed exalbido Balsamu describunt. Pausanias nunc myrto, nunc sampsuco a quo non per B. sed per. P. palsamum pronunciatur. Id ipse in arabia gigni scribit arbore uiperis obsessa quarum morsu nemo extinguatur, quinm succo eo pastae noxium uitus habere desinunt. Ab Hierosolymis captis sere re fiscus Balsamum coepit. proceritas intra bina cubita subsistit. arbori tria genera. Capillaceu, theriston uocant. Alterum scabrum, icuruum fructicosum odoratius: ostracon. tertium eumeces: quia prcerius laeui corti ce huic secunda bonitas. Nouissima theristo. Semen eius est uino proximum gustu, colore tuffo, nec sine pin gui, peius in grano, quod leuius, atque uiridius. Ramus crassior myrto. Incidebatur ante ferreis Vngui bus: sed quoniam ferro uitalia laederentur, transiit usus ad uitrum & lapides osseosue cultellos. Incidentis manus artifici libramento temperatur, ne quid ultra corticem desquamet lacessatue. succus lanis par ua colligitur in cornua ex iis nouo fictili conditur, crassiori similis oleo, & in musto candidus, Rubescit deinde, simulque durescit translucidus. sub Alexandro & Theophrasti temporibus toto die aestiuo unam concham impleri iustum erat.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
