Latin
455.5 to 455.8
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 455.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
omni uero foecunditate e maiore horto semicongios bissenos, e mino re binos. At Plinii aeuo etiam singularum arborum largior erat uena. Ter omnibus procutitur aestatibus. po stea deputatur. amputatio ipsa &surculus. decc. uenit intra quintum demum annum, corticis etiam ad medi camenta precium est etiam ante quae ligni. Ex hoc buxosum est optimum, quod est odoratissimum. Ex semine autem maximum, &ponderosissimum mordens gustu seruensque in ore. lachryma debet esse pinguis &tenuis modice ruffa, &infricando odorata cum austero. Secundus candidae color, peior uiridis crassusque. pessimus niger quippe ut oleum senescit. Ex omni incisuta maxime probatur, quod ante semel fluxit. uitiatur semine suo, ut uix possit deprehendi fraus. Item &oleo rosae myrti, Resina, galbano, Nequissime gum mi: qam ipsum quoque inarescit manu inuersa. &in aqua sidet ut Balsamum. Quod cera &Resina permutatum est in carbone nigriori flamma detegitur. Nam mentitum melle, contrahit muscas. Metopio adul teratum in a; ua circulo candido cingitur, nec aliubi Seplasiae maior inprobitas. quippe sextarius, qui mille denariis uendente fisco emebatur, mox. ccc. tantum denariis constabat. Xylobalsamo precium in libras sex. Romae in triumpho Imperatores Vespasiani Arbusculam ostendere. plerique in aegypto nasci phibent, Regione quae nunc solis oculus, siue fons dicatur quondam heliopolis, Incidi autumno ad liquorem, qui &oleum Balsaminum uocatur. Strabo &in syria coele nasci prodidit, ualle illa fertili quae libanum &antilibanum interiacet iuxta lacum gennesaritin. In arabia quoque sabaeorum tractu maritimo. Admonendi sumus dioscoridem in huius mentionis calce dicere Xylobalsami, decoctum cum iride sicca mederi capitis uulneribus. ἀνάγεν δὲ Καὶ λεπίδας nos squamas detrahere conuertimus, ut uel porriginem itelligas. Est. n. porrigo, ut celsus ait, ubi iter pilos quaedam quasi squamulae surgunt eae, quae a cute resoluuuntur modo sine ulcere, modo exulcerato loco uel quemadmodum Recentiores de squanis fractorum ossium. Sed &caruncula quae inter uiuam &emortuam ossis adusti partem subit expletura quod abscessit, quasi testa tenuis &angusta ut idem Comelius testatur. squama idest lepis a graecis apipellata est, liberum estimaturis esto.