Latin
OMPHACINVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 458
Unproofread scanNot analysed yet
OMPHACINVM XXIX Leum Omphacinum fit duobus modis, olea adhuc alba expressa. Candidum deterius ex Druppa (ita. n. uocatur a graecis latinisque priusquam tenera esui sit) Iam tum luteola, co loremque demutans. hoc uiride Cato appellat. atque utilius est. Est &omphacinum siue omphacium e uite de quo post Galenus oleum non omphacinum, sed dulce fieri ex druppa scribit. Alterum uero genus quod ex immaturis albisque premitur &omphacinum &omotribes ap pellari tradit. unguentis utilissimum e phaulia ut Theophrasto placet. Simile omphacino fit oleum, si oleae ramus in condituram adiiciatur. Quibusdam natura soli: non conficiendi ratio astrictoriam uim qualis inomphacino sentitur, dat, ut hispaniensi nominato. Omphacinum ab om phace deducitur unde acor ex uuis graece appellatur omphacium &acerba uua: omphax &acer bum mel omphacomeli ab eodem omnia uocabulo. OLEVM EX DRVPPA xxx Leum ex Druppasieridulcissimum Galenus testis est, utique si ex maxime druppa fiat, non si ex druppa tantum. olei probi notae apud Galenum sunt ut sit quaedulcissimum, te nuissimum: putissimum: translucidum, quodque modico eius cuti superfuso plurimum se se fundat &facile combibatur. Cuiusmodi est inquit, quod sabina bacca premitur. oleum cum aqua mixtum hydreleon uocatur &chytion: quanquam posterius hoc Homero lustrationem fere significat. In Bactris iuxta flumen Ochum effossa terra fons manauit olei, quod quidem traditum ab iis qui Alexandri res scripserunt: &Strabo credidit OLEVM EX OLEASTRO XXXI Leum ex oliua syluestri tenue multoque amarius quam ex satiua. utile hoc ad medicamenta fere tantum. de quo alia quoque Dioscorides in ratione oleastri &oliuarum commemo rat. aridissimum hoc Galenus inter olea describit. post hoc histricum: mox hispanum. pinguissima. lybicum &cilicium. In pingui uero tenue sabinum. Inter haec media fere natura eo rum: quae Graecia &Asia &Cyclades mittunt. Pausanias Tithoreum è Phocide commendat. hispa niensi praetulit &histrico pingue lenticia: tenue perspicuitas &puritas consequuntur.