# De materiali medicina 458-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, OLEVM CANDIDVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/458-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/458-2

OLEVM CANDIDVM XXXII Leum candidum aliud sponte, ut quod ex oliua adhuc alba exprimitur omotribes uocatum. aliud factitium, ut de quo nunc agimus. OLEVM SICYONIVM XXXIII XXXIIII STRIGMENTA A BALNEIS Trigmenta hoc sunt quod graeci Rhypon & Gloeon appellant. Id quod ex Celso Pli nioque colligimus aurium certe sordeculas Graeci uocant Cypsellas. Rhypon Iulius Pol lux pro cera quoque sigillari acceptum quandoque tradit ab auctoribus. nisi quis typon non Rhypon in polluce lectitet. Sed & apud Ciceronem in epistolis ad atticum Rhypos scriptum est pro cetis siue formis unde sigilla fingebantur fortasse a situ uetustatis appellatas, ut Plinianum quoque illud expressi cera uultus singulis disponebantur armariis, ut essent imagines quae comita rentur gentilitia funera. defuncto aliquo totus aderat familiae eius, qui unquam fuerat, populus. STRIGMENTA PALLESTRITARVM XXXV Trigmenta hoc genus aliud non sunt, quam puluis: qui luctantium corporibus inspergitur: & oleo superuenit. haec pulueris inspersio a graecis Aphe dicebatur. puluis ipse conis cum ipso te inquit Plautus puluisculo connuerram. Et gaeometricum est puluiusculus. palae stris quidem optimum e nilo sabulum tenuissima sui parte: oleum quo luctaturi pertundebantur Ceroma dicitur & patos. quamquam patos proprie coenum est atque lutum ceromati permixtum: cui si su dor accesserit, Conisalon uocari ab iis qui nimis attici uideri uolunt. auctor est Galenus. locus in xy stis huic operi dicatus priuatim Conisterium appellatur uictruuio. XXXVI STRIGMENTAA PARIETIBVS GYMNASIORVM Trigmenta à Parietinis & à Palaestra signisicare Pli nium existimo, Cum ita loquitur. usum olei in luxuriam uertere graeci uitiorum omnium genitores in gymnasi. S publicando. Notum inquit est magistratus honoris eius octogenis sestertiis strigmenta olei uendidisse. Item. Quin & sordes inquit hominis in magnis fecere remediis quaestuosorum gymnasia graecorum: quippe ea strigmenta molliunt calfaciunt complent sudore & oleo medicinam facientibus. Item alibi. Et in gymnasiis inquit oleum conditur odoribus sed uilissimis. At strig menta statuis gymnasiorum detracta: in quibus Galeno auctore multum olei comburebatur: qua puluere inquit carerent, Et cum aerugine permista colligerentur: acrioris naturae quam striginenta cae tera noscuntur. ELEO MELI

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
