# De materiali medicina 461-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, VNG. ROSACEVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/461-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/461-2

VNG. ROSACEVM Nguentum rosaceum idest rhodinon Phascli marime diu placuit. Commendabatur & neapolitanum: & quod in Seplasia capue diuendebatur: ut inquit Apollonius: a quibusdam addi salem & anchusam & rosaceum & Dioscorides & plinius autores sunt. disiunctim hoc fortasse capiendum est / cum ea sit unguenti faciendi regula / quibus anchusa adiecta est sal uti ne addatur. Simplicissima eius mitura diu fuit additis omphacio: flore rosę: crocino: cinabari: calamo: melle: iunco: salis flore: aut anchusa: uino: huic candidus colos etat. Qui macerant in sole rosas oleo conditas uitreis uti pręcipiuntur. Vnguentum Cyrenis e rosapraeciosis simum Theophrastus prędicat: quam rosa ibi odoratissima sit. Inuentum est & Rhodomeli facere: hoc est mel rosaceum: & aquam hydrorosatam appellatam recentioribus gręcorum. VNG. ELATINVM LVI Latinum e palma fit elate: quam nostri palmam abietem uocant. Dicenda per se in locos lachrymam eius in unguentis misceri tradunt ad oleum domandum sidest stymmatis uice: huius & surculos & lachrymam uocauimus. Abietem certe gręci arborem ipsam elatem & spathen nominant: lachrymam fere spathen. In Theophrasto nomem huic unguento phoenir. VNG. MELINVM LVII Elinum pręlatum in Co e cotoneis malis & struteis fit. Quidam genus hoc tum demun in unguentum transire perhibent admixtis cyprino: sesamino: balsamo: casia: abrotono. Quęritur uti ne in humidis nata sint: quę in hoc parentur. Ideo utilissima esse quę in ficilia nascantur. Minus probari strutea quamuis cognata. LVII VNG. OENANTINVM Enanthinum in cypro: deinde in ęgypto prępositum est ex adramytto. De ocnanthe in loco agetur. Sit hoc unguentum idem cum anthino ab Hippocrate uocato: muliebribus malis utile an diuersum & anethinum potius / non liquet. Alioquin ui detur anthinum dici posse unguentum omne quod ex floribus componitur: lilio: narcisso: rosa: iride. Cuiusmodi maxime in boeotica Cheronea fingebantur commendata Pausanię. Vinum porro anthine, siue anthinon: aliud est quam uinum oenanthinum( ut in uua oenanthe diximus. Vnguentum oenanthion etiam oenantharion dici posse testis est paulus qui non eo nominatum putat quod accipiat oenanthen/cum sępe fiat sine ea. Sed a uino & floribus lilii utebantur: inquit hoc ueteres a balneis. Spargebant eo mensas & nares linebant: & contra pestilentiam ualere iudicabatur pręsertim possidonianum cognomento mesopotamites. LIX

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
