# De materiali medicina 462

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, VNG. TELINVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/462
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/462

Dicitur uero amellum quod pastores eum curua legant prope flumina mellę: is gallię amnis est. Quemadmodum a lemano lacu alema ni ut Seruius existimat. est & amilla flos apud gręcos autores quosdam gallico uocabulo: her ba ea quę uocatur anthenis siue chamęmilon/ ut forte amilla uel idem uel similis fit amello mihil asseueramus. Sed in medium posuisse nihil officit. VNG. SAMPSVCHINVM Ampsuchino calamus accessit. In cypro & mitylenis optimum ubi plurima sampsuchus: differt hoc dioscoridi ab amaratino / quod alię res in sampsuchinum / alię in amaracinum quęruntur: dubitationem Pliniana uerba faciunt: e sampsucho inquit oleum sit quod sampsuchinum uocatur: aut amaracinum. LXI VNG. OCYMINVM LXII VNG. ABROTONINVM LXIII VNG. ANETHINVM LXIIII VNG. SVSINVM Vsinum omnium tenuissimum est: hoc & phyllinon & lilion & lilinum & lirinum & lirium: ut Galenus inquit & syrium quoque uocabatur: & crinomyron: unguinosum erat hoc & e lillo quoque sub diuossole luna / pruina maceratum fiebat. ipse quoque succus floris syrium dicebatur atque mel: lilia purpurea oleo faciendo maxime pręferuntur quę in syria & pisidia pamphilię Dioscorides commemorat. Hinc syrium appellatum crediderim. Nunc omnes fere succi: unde syrupi uulgo: nam syrupa oliuę condiendę genus est Columellę Susinum porro dicitur a suso quod lilium significat: unde susa persarum regia: ut inquit Athenęus on amoenitatem uocata fuerint: theophrastus lilium egineticum, & e cilicia commendat. LXV

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
