Latin
VNG. NARCISSINVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 463
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsius quoque amaraci cyzicenae succo preciosum unguentum fiebat: paucarum, ut ait plinius, accessio ne specierum: melle: salis flore: omphacio agni folio uel ut quidam legunt agno polea, pana ce. Plinius &alii amaracum hac parte pro sampsucho uolunt intelligi ex quo amaracina unguenta n ominentur. Seruius grammaticus puer fuit inquit unguentarius amaracus qui casu lapsus maiorem ex confusione odorem creauit. unde optima inquit unguenta dicuntur amaracina alioquin amaracus proprie Galeno &Paulo est herba illa quae a dioscoride parthenion uocatur.