# De materiali medicina 463-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, VNGVENTVM MEGALIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/463-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/463-2

VNGVENTVM MEGALIVM LXX Egalium propter gloriam appellatum ferunt, quod excusserit telinum ante secantatissimum, alii ut a megalio inuentore qui siculus siue atheniensis fuerit, existimant. In qua sententia & Aristophanes & Pherecrates & Strati: comici poetae sunt. huic nonnulli & casiam sciscebant. huius proprietas ut uentiletur incoquendo donec olere desinat. Rursus refrigeratum odorem suum capit. Iulius Pollux & metallicon a metallio siculoinuentore celebrat: nisi quis mendose pro megalio scriptum metallicon existimet. VNGVENTVM SIVE MASMAHEDYCHRVM LXXII Ed ychrum & hed ychroona coloris hilaritate dictum ut praesati sumus. Idem uidetur esse cum amaracino, nisi quod nomen hoc proprie habet In Co: ubi nobilissimum. hinc prouerbio locus. nihil cum amaracino sui. ut est apud Gelium. Inuenio & in theria cen requiri hed ychroon: quaequa diuersa eius compositio probatur. An daracaron peruerse appellant arabes. Ingredisitur in hed ychrum: ut graecos sequamur: asarum: amaracus, aspalathus, quo rium. semen, calamus odoratus, lunci flos: xilobalsamum, opobalsamum. phu ponticum, cynamo mum, costum, myrrha troglod ytica. Feniculum, spica nardi: amomum. mastiche. uinum uetus odoratum. VNGVENTVM METOPIVM LXXIII Etopium in Egypto praeferebatur quondam cyprino abstulit deinde gloriam phoe nice. hoc e uilissimis erat. VNGVENTVM MENDESIVM LXXIIII En desio colos niger. a loco ubi Mendes hoc est caper colitur. ueteribus inter laudatissima & post deliacum in aegypto praelatum quandoque uel ciprino, celebratur & mendesium uinum ex aegypto. Item men daeuum ex thracia Hippocrati contra renu uinia. STACTE VNGVENTVM LXXV Tacte dictum quoniam e stillaticia duntaxat myrrha fiat: colore pallido: suauitate mira. Sed amaritudine praecipua: Constabat & myrrha unguentum regibus persicis dicatum. quod illi capite, ceu diadematis uice impositum gestabant. Sed addebatur myrthae labyzos appellata quam multo preciosiorem quam myrrham esse Dinon scribit. Appellatione unguenti aegyptii stactem uenire auctor est Atheneus. Hippocrates pro eo quod ex acantnes uoca tae floribus conficitur & paederos ab aliis uocatur. olei uero aegyptii uocabulo, idem Hippocrates cicinum significat. ubi uero addiicitur candidum aegyptium pro libino capitur ut Galeno placet.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
