# De materiali medicina 463

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, VNG. NARCISSINVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/463
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/463

Ipsius quoque amaraci cyzicenae succo preciosum unguentum fiebat: paucarum, ut ait plinius, accessio ne specierum: melle: salis flore: omphacio agni folio uel ut quidam legunt agno polea, pana ce. Plinius & alii amaracum hac parte pro sampsucho uolunt intelligi ex quo amaracina unguenta n ominentur. Seruius grammaticus puer fuit inquit unguentarius amaracus qui casu lapsus maiorem ex confusione odorem creauit. unde optima inquit unguenta dicuntur amaracina alioquin amaracus proprie Galeno & Paulo est herba illa quae a dioscoride parthenion uocatur.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
